Confirmation de donation par Etienne Rainelin, avec renonciation à certaines prétentions.
DE LAUDATIONE ET CONFIRMATIONE STEPHANI RAINELINI
Anno Dominicę incarnationis M°C°LVIII°, ego Stephanus Rainelini, cum consilio et laudatione uxoris meę Stephanię, bona fide et sine inganno, laudo et confirmo monasterio Beatę Marię de Salvanesc et tibi Guiraldo, abbati, omnique ejusdem loci conventui, illud donum quod fecit mater mea de hoc quod habebat in decima de Grauson, et cartam illam que de illo dono fuit facta, quam etiam Arnaldus de Petra veram esse juravit, bonam et veram esse testificor, et ideo laudo et dono et confirmo quicquid in ea continetur. Dimitto etiam et ex toto relinquo omnem clamationem et omnem querimoniam, quam vobis faciebam in decima mansi Lobeth, quia ita michi recto juditio laudatum fuit in placito, et cognosco quod illam querimoniam injuste faciebam quoniam veridici testes vestri, videlicet Arnaldus de Petra, Guillelmus Bremundi, Petrus Matfredi, Guiraldus de Monteacuto, juraverunt super sancta evangelia et Deodatus, capellanus de Monteacuto, contra sancta evangelia predictum mansum Lobeth cum tota decima sua esse vestri juris, et sic laudatum fuit in placito ; et debetis me recipere pro amore Dei in monasterio vestro si secundum ordinem vestrum ad vos venire potero ; et etiam dedistis michi de caritate XXV solidos Melgorienses. Et ego Guillelmus Galcherii et ego Raimundus, frater ejus, nos ambo fratres solvimus et ex toto dimittimus predicto monasterio et vobis predictis fratribus omnem clamationem et omnem querimoniam quam vobis faciebamus in decima de Grauson et in decima mansi Lobeth, et sic laudatum fuit in placito ; et vos dedistis nobis XXV solidos Melgorienses. Hujus rei sunt testes : Bernardus Begonis et Augerius, frater ejus, Aimericus de Monteclarato, Raimundus de Verzols, Guillelmus Petri de Salis, Guillelmus Raimundi de Sancto Caprasio, Bernardus Rogerii, Bernardus Guifredi et Raimundus Guifredi. Laudationis vero hujus cartę sunt testes : Deodatus Martini, Bego de Creisel, Petrus Jordani, Guillelmus de La Garda, Bertrandus Lupi, Berengerius Raimundi, Arnaldus Vacca.
VERLAGUET (Pierre-Aloïs), Cartulaire de l’abbaye de Sylvanès, Rodez, 1910, n°279, p.224-225
cartulaire
Rodez, AD Aveyron, H(006) 001, cartulaire de l’abbaye de Sylvanès