Confirmation de donation par Astorge, son fils et sa fille, avec renonciation à certaines prétentions.
DE DONO AUSTORGIE ET FILII EJUS
Anno Dominice incarnationis M°C°LVIII°, ego Austorgia et filius meus Bernardus et filia mea Raimunda, nos omnes insimul, bona voluntate et sine inganno, pro amore Dei, laudamus et confirmamus monasterio Beatę Marię de Salvanesc et tibi Guiraldo, abbati, et fratribus ejusdem loci, illud donum quod mater mea fecit vobis de hoc quod habebat in decima de Grauson ; et solvimus et dimittimus omnem clamationem et omnem querimoniam, quam inde vobis faciebamus, et cognoscimus quod eam querimoniam injuste faciebamus, et etiam donamus et laudamus vobis predictis si quid juris ibi habemus ; et sciendum est quod ego predicta Austorga et ego Bernardus, filius ejus, nos ambo juravimus super sancta euv[an]gelia omnia supradicta quatinus predictam decimam semper habeatis et possideatis absque ulla querimonia nostra ; et dedistis nobis de caritate XXV solidos Melgorienses, et debetis me predictum Bernardum recipere in monasterio vestro, si secundum ordinem vestrum ad vos venire potero. Testes hujus rei sunt : Benedictus, capellanus de Castlar, Petrus Bernar, Bernardus Petri, Raimundus Villani, Petrus de Caistort, Guido Bligerii de Rocacedeira, Raimundus Ausdon, clericus de Curvalla, Guillelmus Bremundi, Raimundus de Boirelenca et Raimundus de Bosco.
Et sciendum est quod ego Bernardus predictus, filius Austorgę predictę, jamdiu postquam cum predicta mea matre, sicut superius dictum est, juravi, postea feci contrarietatem et molestiam vobis et ideo juravi iterum super sancta evangelia ut jam amplius per me vel per aliquem vobis contrarietatem non faciam ; et de hoc dono vobis firmantias Raimundum Guidonem et filium ejus Guidonem et Raimundum de Ripaalta ; et vos dedistis michi de caritate XV solidos. Testes hujus rei sunt : Raimundus Guido et Guido, filius ejus, Raimundus de Ripaalta, Ugo de Castlar et Petrus Cappa.
VERLAGUET (Pierre-Aloïs), Cartulaire de l’abbaye de Sylvanès, Rodez, 1910, n°278, p.223-224
cartulaire
Rodez, AD Aveyron, H(006) 001, cartulaire de l’abbaye de Sylvanès