Arnaud-Guillem de Lobcascha, en sa denière maladie, a donné à l’abbaye l’église de St-Etienne, près Durfort.
Sciendum est quod Arnaldus Gillelmus de Lobcascha, in illa infirmitate de qua mortuus est positus in suo bono sensu et in sua bona memoria, amore Dei et remissione omnium peccatorum suorum, bono animo et bona voluntate, bona fide et absque ulla retentione quam ibi non fecit per se et per omnes successores suos presentes et futuros, donavit et reliquid in elemosinam Deo et beate Marie Berdonarum, Gillelmo abbati et conventui ejusdem loci presenti et futuro ecclesiam Sancti Stephani, que est juxta castellum de Durfort, cujus ecclesie sua propria jura dompnus Bernardus, auxitane ecclesie archiepiscopus, amore Dei ob restaurationem ipsius ecclesie, qua[m] ille una cum fratre suo Stephano suis sumptibus et expensis restauraverat, dederunt similiter et omnes alii ipsius ecclesie tiencerii amore Dei et remissione peccatorum suorum ob restaurationem ipsius ecclesie partes suas et omnia jura sua quae in illa habebant, libere et voluntarie illi dederunt ut esset propria et dominia (sic) ipsius ad omnem voluntatem suam faciendam in perpetuum. Hac igitur auctoritate a predicto metropolitano et ab aliis omnibus ipsius ecclesie tienceriis liberaliter accepta, sicut jam diximus, donavit et reliquid eam fratribus Berdonarum ut sit illorum propria et libere et quiete teneant illam et accipiant decimas et primicias et quidquid ad illam pertinet, sine omni sua et suorum contradictione in perpetuum. Et debet inde facere bonam et firmam garentiam de omnibus amparatoribus fratribus Berdonarum. Rogavit etiam predictus Arnaldus Gillelmus predictum Berdonarum abbatem quatenus pro amore ipsius duos filios clericos quos habebat in domo sua pro monachis reciperet, cujus peticioni jam dictus abbas assensum prebuit, si tamen ipsi cum vestitu suo parati intrarent et hoc secundum formam ordinis. Hujus rei sunt testes : frater Arsianerius et frater Bernardus de Sancto Fausto, monachi Berdonarum et frater Ramundus de Cescadau et frater Pagisius de Lobcasche, conversus ejusdem domus et Stephanus, frater predicti Arnaldi Gillelmi de Lobcasca. Factum est hoc anno ab incarnatione Domini MCCXI, regnante Philippo rege Francorum, Bernardo, auxitano archiepiscopo, Centullo, comite Astaraci.
CAZAURAN (Jean-Marie), Cartulaire de Berdoues, La Haye, 1905, n°459, p.324