Henri VI, empereur, confirme la charte par laquelle Pierre, élu de Cambrai, rappelait que son prédécesseur Nicolas et le chapitre cathédral de Cambrai avaient donné à l’abbaye de Vaucelles un bois à défricher , mais, ce bois étant jugé indispensable à la protection du Cateau-Cambrésis, déclarait reprendre ce bois et donner en échange une autre terre moins boisée(actes 11154 et 11155)
IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUE TRINITATIS. Henricus, Dei favente clementia Romanorum imperator semper augustus et rex Sycilie. Placet magestati nostre et congruum atque racionabile videtur ut omnis nostra ordinatio, assensus et confirmatio de diversis contractibus qui inter diversas ecclesias vel personas frequenter eveniunt, in scripto redigatur et in memoria atque noticia per successiones temporum posteris relinquatur. Eapropter, cognoscant fideles imperii presentes et futuri qualiter noster fidelis ac dilectus Petrus, Cameracensis electus, et cum eo major ecclesia Cameracensis, simul cum ecclesia Valcellensi, in una voluntate convenerunt, suamque voluntatem et conventionem inter se stabiliter et concorditer firmaverunt sicut in sequentibus declaratur. Contigit itaque quod predecessor Petri Cameracensis electi, pie videlicet memorie episcopus Nicholaus, fratribus de Valcellis in elemosinam terram quandam nemorosam et incultam in elemosinam donaverat, assensum prebente capitulo suo ad cujus dominium tercia pars illius terre pertinebat, ea tamen interveniente pactione ut de singulis carrucatis illius terre exculte duo modii, unus frumenti et alter avene, ad mensuram Cameracensem per singulos annos sibi et successoribus suis et capitulo suo censualiter solverentur, episcopo duas partes hujus census in Castello, capitulo Cameraci terciam recepturo. Adjectum est pactioni ut singule carrucate XV essent modiorum, determinatis terre limitibus in longitudine a silva Sancti Martini usque ad Sambram sicut profluit aqua de Gurguceon, in latitudine ab [aqua] de Gurguceon usque ad saltus et landas silve de Estruem. Porro, quoniam in terra illa silve veteres protenduntur, que Castelli et aliorum locorum circumjacentium in subsidium et munimen esse videntur contra inpugnatorum incursus, visum est predicto electo et majori ecclesie Cameracensi toti regioni imminere periculum si silve eradicarentur. Unde, inito cum totius ecclesie Cameracensis personis consilio, pro terra illa prenominatis fratribus aliam terram donaverunt, toti regioni minus utilem et minora nemora continentem, que terra jacet inter terras de Balduinivalle et Sambram et novalia de Castello et aquam de Gurguceon, in qua terra quatuor carrucatas excolant, quarum secundum antiquum pactum XV fiant modiorum et duo modii censuales secundum prenotatam formam sepedicto electo et successoribus suis et ecclesie majori annuatim solvantur. Concesserunt etiam eisdem fratribus [Valce]llensibus X modiatas terre et quandam terram quam Nicholaus episcopus pro quarta parte terragii de terra que dicitur de Quartariis fratribus excambivit, eosdem quoque usus quos homines de Castello in silvis, aquis et pascuis habere dinoscuntur. Predictam autem donationem et factam inter eos co[nventio]nem sicut in Petri Cameracensis electi et majoris ecclesie privilegiis continetur approbamus et nostra imperiali auctoritate confirmamus et presenti scripto ut de cetero ratum et firmum in statu [suo] permaneat roboramus, adhibitis idoneis testibus quorum no[mina hec] sunt : abbas de Eberbach, abbas de Claustro, abbas de Novo Castro, abbas de Blidenstat, prepositus majo[ris ecclesie in] Maguncia, Henricus prepositus Sancti Mauricii, Palatinus [comes, Theodericus] marcio de Landesberc, Marquardus dapifer, Cuno de Mynzenberc, Trushart de Cesteneburc, Heroldus Eberbachus.
SIGNUM DOMINI HENRICI SEXTI [ROMANORUM IMPERATORIS] INVICTISSIMI ET POTENTISSIMI REGIS SICILIE.
Ego Cunradus, Hildensemensis ecclesie electus et imperialis aule cancellarius, vice domini Cunradi Mogunne sedis archiepiscopi et Germanie archicancellarii, recognovi.
Acta sunt hec anno ab incarnatione Domini M°C°XC°VI°, indictione XIIIIa, regnante domino Henrico Romanorum imperatore invictissimo et rege Sicilie gloriosissimo, anno regni ejus XX°VI°, imperii VI°, regni vero Sicylie II°.
Data apud Mogunciam per manus Alberti imperialis aule prothonotarii, VI° kalendas maii.
Monogramme
TOCK (Benoît-Michel), Les chartes de l'abbaye cistercienne de Vaucelles au XIIe siècle, Turnhout, 2010, n° 149, p. 217-219
original
Lille, AD Nord, 3 G 9/86,
on
Mention des actes 11154 et 11155 : Predictam autem donationem et factam inter eos co[nventio]nem sicut in Petri Cameracensis electi et majoris ecclesie privilegiis