Acquisition des biens que l'abbaye de Mores possédait à Montaulin.
Frater N. dictus abbas de Moris et ejusdem loci conventus, Cisterciensis ordinis, universis presentes litteras inspecturis, in Domino salutem. Noveritis quod nos, pro magna necessitate ecclesie nostre de Moris, vendidimus A. abbatisse et conventui ecclesie Beate Marie Trecensis, pro viginti sex libris Pruviniensibus, quicquid possidebamus apud Montem Ablain in terris, pratis, gistiis, costumis, redditibus et omnibus aliis modis et commodis, et hec omnia dicte ecclesie et monialibus ejusdem loci perpetuo jure tenenda quitavimus, quitamus, et de eis nos obligamus ad portandam legitimam garantiam eisdem erga omnes. Et si quid invenire poterunt ad jus nostrum pertinens, de quo non essemus in possessione die venditionis istius, concedimus et volumus quod illud revocare possint et perpetuo possidere; sed de hoc eis nullam garantiam portaremus. In cujus rei testimonium...
Actum anno gratie M° CCº XXX° quinto, mense maio.
LALORE, Documents sur l'abbaye de Notre-Dame-aux-Nonnains de Troyes, 1147-1590, dans Mémoires de la société académique de l'Aube, 3e ser., 11 (1874), n° 152, p. 100-101.