Sy[mon] dei gratia Wormatiensis episcopus honorabilibus viris et discretis magistro.. consulibus et ceteris civibus Argentinensibus totius boni plenitudinem cum salute. cum nos in causa, que inter vos ex parte una et fratres predicatores ex altera vertitur, procedere cupiamus juxta mandatum nobis directum apostolicum super eo nec audeamus subterfugium de hoc querere ullo modo, significandum vobis duximus per presentes, quod, sicut per vestros nuncios vice alia nos rogastis, litteras nostras honorabilibus viris.. scolastico et.. cantori ecclesie sancti Thome Argentinensis misimus, quibus vos citent usque in crastinum Martini. quare vestre discrecioni consulimus et hortamur cum affectu, quatenus medio tempore bonum pacis et concordie attemptetis. et nos ad hoc toto nisu volumus interponere nostras partes. datum apud Lapidem Serigii et Bachi.
[in verso] discretis viris.. magistro et.. consulibus Argentinensibus.
WIEGAND (Wilhelm), Urkundenbuch der Stadt Strassburg, 2 ; Politische Urkunden von 1266 bis 1332, Strasbourg, 1886, n° 152, p. 108-109.