Ego Blancha, comitissa Trecensis palatina, notum facio.. quod dilectus et fidelis meus Radulphus de Pontibus, in mea presentia constitutus, recognovit se dedisse in perpetuam elemosinam monialibus de Paraclito stallum quoddam quod habebat apud Nogentum, quod fuit Jacobi, draparii, de Pontibus, in quo ego habebam XII denarios censuales. Ego itaque censum quem habebam in dicto stallo quitavi monialibus et donationem Radulphi volui laudavi et sigilli mei feci munimine roborari. - Actum anno grrtie M° CC° X° IIII°, mense aprili.
LALORE, Cartulaire du Paraclet, 1878 (Collection des principaux cartulaires du diocèse de Troyes, 2), n° 146, p. 152.