La lettre d'ung demi muy de blé surs ung molin à Marcilli.
Herveus, Dei gratiaTrecensisepiscopus, omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem. Noveritis quod in nostra presentia constitutus dilectus et fidelis noster Garinus de Meriaco, miles, recognovit se jam pridem dedisse in elemosinam ecclesie Paraclitensi medium modium bladi annui redditus, cujus una medietas erit siliginis et altera tremesii, in molendino de Marcelliaco percipiendum, infra octabas Omnium Sanctorum, ita quod in die anniversarii Milesendis, matris ejusdem G., ille medius modius in pitancia monialium expendetur. Preterea, recognovit se concessisse eidem ecclesie usuarium in pasturis totius territorii sui de Marcelliaco, ad omnia animalia que erant in grangia ejusdem ecclesie, que appellatur Malum Repastum. Addidit etiam, quod de predictis blado scilicet et pasturis eidem ecclesie litteras sigillo suo sigillatas jamdiu tradidit: sed quia sepedicta ecclesia non fuerat in continua et quieta possessione predictorum prefatum donum innovavit in nostra presentia. Omnes etiam querelas quas adversus Paraclitum habuerat remisit. Supradicta omnia laudavit uxor sua, Aaliz, et Guido, miles; Johannes, armiger; Gaufridus, clericus, filii ejus; et Maria, et Margareta, filie ejusdem G. Ut autem supradicta, rata et firma remaneant, ad petitionem dictorum G. et uxoris sue, et filiorum, et filiarum suarum predictas litteras sigilli nostri munimine roboravi. - Actum anno gratie M° CC° XII°, mense septembri.
LALORE, Cartulaire du Paraclet, 1878 (Collection des principaux cartulaires du diocèse de Troyes, 2), n° 140, p. 148-149.