A. prieur de Sainte-Geneviève, B. chantre du chapitre cathédral N.-D. de Paris
Provins (commanderie du Temple)
1219/03
Sens
charte
non suspecté
De discordia que erat inter fratres militie Templi, ex una parte, et capitulum Beati Quiriaci Pruvinensis.
A., prior Sancte Genovefe, et B., cantor Beate Marie Parisiensis, omnibus presentes litteras inspecturis, eternam in Domino salutem. Noveritis quod, cum causa nobis esse[t] commissa auctoritate apostolica inter fratres milicie Templi, ex una parte, et decanum et capitulum Beati Quiriaci Pruvinensis, ex altera, super portagiis, pedagiis et aliis hujusmodi exactionibus et consuetudinibus et rebus aliis, procuratoribus utriusque partis coram nobis constitutis, procurator Templariorum proposuit quod, cum vinum suum undecumque portari faciant ad vendendum apud Pruvinum, decanus et capitulum memoratum quasdam consuetudines, videlicet theloneum, foragium, portagium, rotagium et alias similes ab eis exigere et extorquere nituntur contra Romanorum Pontificum indulta, propter que jam injurias, dampna sustinuerunt gravia et expensas, que estimabant ad valentiam vinginti librarum pruvinensium, super quibus petebant sibi satisfieri et, dictos decanum et capitulum ne similia de cetero attemptarent, coherceri. Procurator vero partis alterius proposuit, ex adverso, predictos decanum et capitulum habere jus percipiendi hujusmodi consuetudines ex collatione Henrici, comitis Campanie, sibi facta, auctoritate Sedis apostolice confirmata. Nos vero, auditis hinc inde que partes voluerint proponere coram nobis super premissis, inspectis instrumentis et privilegiis utriusque partis, necnon et definitiva sententia quam, bone memorie, Innocenti[u]s papa tulit, in causa simili, pro Templariis contra abbatem et conventum Compendiensem, testibus receptis et publicatis, habito bonorum virorum consilio, nos duo, tercio collega nostro, abbate videlicet Sancte Genovefe, absente et legitime excusato, die ad sententiandum assignata per difinitivam sentenciam, Templarios ab hujusmodi prestationibus decrevimus liberos et immunes, dictis decano et capitulo super exactione hujusmodi consuetudinis a Templariis perpetuum silentium imponentes. Quia vero nobis non constitit quod, de mandato eorum vel ipsis ratum habentibus, exactio hujusmodi consuetudinis facta fuit a Templariis, eosdem absolvimus ad impetitionem Templariorum super dampnis, injuriis et expensi[s] memoratis. Actum anno gratie Mº CCº nonodecimo, mense marcio.
CARRIERE (Victor), Histoire et cartulaire des templiers de Provins, Paris, 1919, n°XLII