NATHANAËL DE LEAVELANDE, sa femme, Désirée, et son fils, Robert, donnent à l’abbé et aux moines de Saint-Bertin la chapelle de Leavelande, avec toutes ses appartenances et cinq acres de terre, dite la terre de Pette.
Universis sancte Ecclesie fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit, Nathanael de Levelande, filius Galfridi, salutem. Notum sit presentibus et futuris quod ego Nathanael de Levelande, cum uxore mea Desiree et filio meo Rodberto et aliis filiis meis et filiabus, concessi et dedi Deo et abbati et monachis Sancti Bertini, pro salute anime mee et uxoris mee et filiorum meorum et filiarum et omnium parentum meorum, capellam de Levelande cum omnibus pertinentiis suis, et cum eadem capella quinque acras terre mee que dicitur terra de Pette, in perpetuam elemosinam et possessionem libere et quiete in perpetuum habendam: ita quod predicta capella in perpetuum per abbatem et monachos predictos plenarium servitium suum habebit. Et ipsi quidem monachi supradicti omnium beneficiorum que fient in ecclesia sua in perpetuum participem me esse concesserunt et meos, missarum videlicet, elemosinarum, vigiliarum, jejuniorum, orationum et ceterorum bonorum quibus locus ille, in capite vel in membris, in eternum vigebit. Legitime igitur eam Sancto Bertino et ipsius conventui in elemosinam confero, et legitime collatam hac carta mea confirmo, his testibus: domino Rogero, abbate Sancti Augustini. Aschecino capellano de Selling. Winemaro de Boccune. Rogero, senescallo Sancti Augustini. Hugone Cophin. Gileberto fratre domini abbatis. Daniele de Shillingh. Willelmo de Cassel. Waltero de Litlet[una]. et pluribus aliis.
HAIGNERE (Daniel), Les chartes de Saint-Bertin, t. 1, Saint-Omer, 1886, n° 524.