HUGUES, abbé de Longvilliers, signe avec l’abbé de Saint-Bertin une convention relative aux dîmes de Tubersent.
Ego Hugo, Dei gratia, abbas de Longovillari, et ejusdem loci conventus, omnibus ad quos presentium pervenerit noticia, salutem et orationes. Noverit universitas vestra quod cum abbate et conventu Sancti Bertini amicabiliter convenimus in hunc modum, quod de omnibus terris quas in eorum parrochia de Torbodeshem acquisivimus usque modo, vel in posterum quocumque modo, emptione, seu fidelium largitione, prestante Domino acquiremus, ipsis decimam tenemur solvere, sicut alii persolvunt agricole in dicta villa, qualibet contradictione remota, preter in terra circiter trium mensurarum quam sartavimus; ipsi vero, ex benivolentia quam erga nos habent, nobis ex ipsa decima quam eis dabimus quintam garbam liberaliter contulerunt. Terras autem aliquo modo censu, vel allodio, vel feodo ad ipsos spectantes non poterimus acquirere ullo modo, nisi nobis a fidelibus in elemosinam conferantur. Quod si collate nobis fuerint, ipsas infra annum, nisi de eorum factum fuerit voluntate, et amicabiliter convenerimus cum eisdem, tenebimur dewerpire. Ut hoc ratum permaneat, hanc cartam sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum anno Domini millesimo ducentesimo undecimo.
HAIGNERE (Daniel), Les chartes de Saint-Bertin, t. 1, Saint-Omer, 1886, n° 519.