HUGUES de Chilham, fils de Foubert de Douvres, donne à l’église de Saint-Bertin, l’église de Chilham.
Hugo de Chileham, filius Fulberti de Dofora, omnibus Christi fidelibus salutem. Sciatis tam presentes quam futuri quod ego Hugo, filius Fulberti de Dofora, concessi et dedi pro salute anime mee et patris mei Fulberti et matris mee Adelit et parentum meorum, et Matildis uxoris mee et parentum suorum, et successorum nostrorum, ecclesie beati Bertini, per manum Leonii ejusdem loci abbatis, ecclesiam de Chilham cum omnibus pertinentiis suis in perpetuam elemosinam possidendam; ita quod ecclesie predicte duo presbiteri capellani more solito deserviant. Si vero capellani idem non idonei inventi fuerint, consilio archiepiscopi, abbatis et nostro corrigentur. Insuper, religiosi quique, qui ad me hospitalitatis causa declinaverint, in domo abbatis hospitabuntur, et in ea tantummodo paleas accipiant: cetera omnia victualia tam equis quam hominibus a domo mea recipient. Testibus hiis. Silvestro beati Augustini abbate. Willelmo priore Sancti Augustini. Petro canonico Sancte Marie Taruanensis. Willelmo Cada. Helya de Chilleham. Mathilde uxore mea. Radulfo filio Willelmi. Willelmo et Johanne fratribus ejus, nepotibus meis. Balduino de Stura. Gaufrido de Ticheseia. Guillelmo de Eslingis. Arnaldo de Bolonia.
HAIGNERE (Daniel), Les chartes de Saint-Bertin, t. 1, Saint-Omer, 1886, n° 215.