Eustache, fils de Lidbert de Quelmes, donne à l’église de Saint-Bertin dix mesures de terre à Setques.
Notum sit tam presentibus quam futuris Christi fidelibus, quorum consilio et auxilio tuendum est jus ecclesiasticum, quod Eustachius, filius Lidberti de Kelmis, annuente uxore sua cum filiis, Deo et sancto Bertino dederit, ad usus pauperum, decem mensuras terre ex illa terra quam jure hereditario in parrochia de Senteke de Sancto Audomaro tenuit, ea conditione interposita ut elemosinarius Sancti Bertini, eam terram possidens jure perpetuo, duos denarios in die natalis Domini eidem Eustachio, vel heredi ipsius, annuatim persolvat. Hec autem donatio facta est coram Waltero, decano Sancti Audomari, eodem hoc ipsum concedente, presentibus duobus presbyteris. Symone de Sancto Martino et Daniele capellano Gerardi prepositi; et scabinis et ministeriali, quorum nomina subjecta sunt. Elembertus ministerialis. Scabini Willelmus rufus. Azo. Reinelmus. Clarembaldus. Balduinus.
Qua datione facta, Eustachius duxit Widonem, monachum Sancti Bertini, et fratrem Vulvericum super terram, et circumducens eos, ubi terminanda esset undique eadem terra his astantibus insinuavit: Roberto scilicet filio Elemberti. Waltero filio Ode. Ingelardo de Kelmis. Balduino filio Everardi. Winemaro fratre ejus. Rodulfo Hasta. Guffrido de Puteo. Alolfo. Eustachio milite. cum supradictis scabinis et ministeriali.
Quo facto, idem Eustachius coram abbate Leonio et hominibus Sancti Bertini donum renovavit, hac conditionis convenientia ut si aliquis aliquando de eadem terra damnum faceret ecclesie, de feodo quod idem Eustachius vel heres ipsius de Sancto Bertino teneret, damnum restitueretur ex integro; coram his testibus. Olivero scilicet de Archas. Hugone filio ejus. Balduino filio Elemberti. Arnoldo de Sigirke. Marescoto de Ingelberga. Balduino Albo de Kelmis. Lamberto de Kelmis. Rabelo de Kelmis. Balduino scabino de Kelmis. Balduino Crupelant. Henrico de Ingelberga. Eustachio de Campin. et aliis quam pluribus. Actum sub excommunicatione, anno Dominice Incarnationis Mº.Cº.XLVº, sub Theoderico comite et Reingero elemosinario.
HAIGNERE (Daniel), Les chartes de Saint-Bertin, t. 1, Saint-Omer, 1886, n° 195.