« chartae-galliae-4529 »


Description

  •  
    Etienne évêque de Tournai

  •  
    Reims (Guillaume archevêque
  •  
    régent du royaume)

  •  
    1191


  •  
    Reims

  •  
    lettre

  •  
    non suspecté

  •  
    LETTRE D’ÉTIENNE DE TOURNAI A GUILLAUME, ARCHEVÊQUE DE REIMS, RÉGENT DU ROYAUME

  •  
    In magnis negotiis quandoque minores, ut saltem idiotæ locum impleant, admittuntur. Apes mella conficiunt, et in exiguis corporibus laborem proprium redimunt utilitate communi. Formica, vermis inter muscam et reptile medius, exemplo suo pigros invitat ut pensetur æstate quod hyeme dispensetur. Sic et ego, minimus inter vestros, nunquam metui per gratiam vestram et audire consilia vestra et in conciliis exaudiri. In articulo dierum presentium quibus sufficit malitia sua, diri volucris novitate perculsi turbantur et moventur ministri altaris, et magni sacrilegii magnam a vobis expostulant ultionem. Utroque gladio accinctus estis, regni pariter et sacerdotii, qui in defensionem Christi usque hodie patientis, testante ipso domino, satis esse leguntur. Extendit manus improbas juvenis comes Domni-Martini in direptionem sacerdotalium rerum, et usque ad sacra vasa altaris acerrimos impietatis ungues raptor avarus impressit, violenter abstulit, impudenter asportavit, irreverenter dispersit, equos, sarcinulas, necessarios sumptus, et, quod nefas dictu et actu fuit, vasa sacris usibus dicata, viri magni Helyensis episcopi, regis Anglorum cancellarii, quem in regno domini regis Francorum securum reddiderant et fraterna duorum regum peregrinantium confœderatio, et episcopalis dignitas officii, et vestra denique protectio, quæ pusillis cum majoribus communis esse debet ad resistendum improbis et ad humiles confovendos. Quid, Pater, tutum aut securum esse poterit, si inter manus vestras opprimantur ecclesiæ, nudentur pauperes, sacerdotes exponantur injuriis et rapinis; si liceat cuilibet quicquid libet, et fiat sicut populus sic sacerdos? Accendatur in vobis zelus Mathathiæ, cum siromaste Phinees armentur jura celestia, commoveantur et terrena; totoque divinæ simul et humanæ ultionis spiritu concepto, raptori occurrite, predam eripite de manu ejus, qui in tanto flagitio nec Deum timet, nec homines reveretur. Elusoria videntur ei mandata vestra, qui et nuncios vestros remisit vacuos, et capellam episcopi, quam se promiserat redditurum, non solum retinet inobediens, sed et polluit indevotus. Videat, Pater, et provideat sibi Providentia vestra, quid super hoc facimus faciendum sit, ut mansuetudo quæ in vobis induit decorem, induat fortitudinem et præcingat se; ut qui de spoliato dolent, de restituto gaudeant, et qui audierunt rapinam, audiant subsequenter et rapinæ vindictam.

  •  
    MALO (H.), un grand feudataire: Renaud de Dammartin et la coalition de Bouvines, Paris, 1898, n°XXII

  •  
    édition

  •  
    Lettres d'Etienne de Tournai, Publication de la société d'Histoire de France

  •  
    Benoit Tock

Informations

Document

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae