« chartae-galliae-3901 »


Description

  •  
    Henri évêque de Senlis

  •  
    Saint-Denis (abbaye)

  •  
    1179


  •  
    Paris

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Sentence rendue par l'évêque de Senlis, en faveur de l'abbaye de Saint-Denis, contre Mathieu 3, comte de Beaumont.

  •  
    In nomine Sancte et individue Trinitatis, amen.
    Ego Henricus, Dei gratia, Silvanectensis dictus episcopus, notum facio tam presentibus quam futuris, quod controversiam, que vertebatur inter ecclesiam beati Dyonisii, et Matheum comitem de Bellomonte, dominus Papa mihi terminundam commisit.
    Erat autem controversia super quibusdam cartis tenendis, que erant de observanda societate super quibusdam terris et nemoribus et stagnis, et aliis quibusdam possessionibus. Carte autem erant sigillo beati Dyonisii et sigillo prefati comitis sigillate. Post multas vero allegationes et multorum attestationes, ex parte ecclesie Beati Dyonisii a nobis publice receptas, post interdictum etiam, quod super comitem et totam terram ejus auctoritate apostolica posueramus, facta est compositio inter eos, per gratiam Dei, in presentia nostra in hunc modum:
    Recognovit comes, multis astantibus tam clericis quam laïcis, in domo nostra Silvanecti, predictas cartas bonas esse et veras, et de abbatis, ecclesie et hominibus ejus, emendatione, in manu abbatis facta, marcam argenti reddidit. Et si in posterum, comes vel ejus ministeriales, contra predictas cartas fecerint, quod comes emendare non fecerit, et ad aliam justiciam, pro defectu suo, abbatem ecclesie ire fecerit, decem libras paris. De predictis abbatis, que abbas et sui ad quadraginta vel quinquaginta libras numerabant, comes ecclesie persolvet.
    Hoc autem totum Comes, tactis propria manu sanctorum reliquiis, se inviolabiter observaturum juravit.
    Quod ne valeat oblivione deleri scripto commendavi et sigilli mei auctoritate firmavi et nomina et signa eorum qui mecum his interfuerunt subter annotavi.
    Signum Stephani, abbatis Sancte-Genovefe de Monte; signum Hugonis, abbatis Sancti Vincentii Silvanectensis; signum Henrici, archidiaconi nostri; signum Stephani, decani ecclesie Beati Reguli; signum Bernardi, ejusdem ecclesie precentoris; signum Huberti, capellani nostri.
    Actum hoc publice in domo nostra Silvanecti, anno dominice incarnationis M.º C.º LXX.º VIIII.º, nono kalendas decembris. Regnante Ludovico rege Francorum.

  •  
    DOUET D'ARCQ (L.), Recherches historiques et critiques sur les anciens comtes de Beaumont-sur-Oise du XIe au XIIIe siècle, Amiens, 1855 (Mémoires de la société des antiquaires de Picardie; Documents inédits concernant la province, 4), n° 28, p. 29

  •  
    cartulaire

  •  
    Paris, Arch. Nat, LL 1157-1158 (Cartulaire Blanc de Saint-Denis), t. 1, p. 701

  •  
    1657

  •  
    Benoit Tock

Informations

Document

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae