Ego Henricus, Trecensium comes palatinus, presentibus et futuris notum fieri volo, me duas domos, quos Martinus de Novo Castello et David, frater ejus, et Dominicus atque Constancius atque Hainbertus, fratres ejus, possidebant, anno Incarnati Verbi millesimo centesimo sexagesimo sexto ab omni justicia et consuetudine et teloneo et premio nundinarum liberas fecisse, quarum una fuit Stephani de Monte et altera Haimonis, filii defuncti Garini, consergii. Et, ut hoc ratum et memoriter teneatur, scripto commendari et sigilli mei impressione confirmari precepi. Hujus rei testes sunt: Hugo de Planceio; Guillelmus, marescallus; Odo, constabularius; Guiardus Moreherius; Erardus de Barro; Tebertus de Monte Moreti; Guillelmus, notarius. Traditum Trecis, per manum Guillelmi cancellarii.
LALORE, Cartulaire de l'abbaye de Basse-Fontaine. Chartes de Beauvoir, Paris-Troyes, 1878 (Collection de principaux cartulaires du diocèse de Troyes), 3), n° 82, p. 109-110