« aposcripta-4440 »


Description

  •  
    Sirice (384-399)

  •  
    après 384/12/11 - avant 399/11/26


  •  
    Lettre, général (avant 1198)

  •  
    [Autre copie médiévale] F. ITALIE, Turin, Biblioteca nazionale, Cod. E. V. 44, p. 98-99. Abschrift vom 13 Jahrh.

  •  
    Ici reprise de Julius von Pflugk-Harttung, Acta pontificum Romanorum inedita. Urkunden der Päpste vom Jahre 748 bis zum Jahre 1197, II, Stuttgart : W. Kohlhammer, 1884 [en ligne], n. 20, p. 6-7.

  •  
    Siricius dekretirt über weltliche Verwaltungen, guten Ruf der Geistlichen, Taufkirchen und Veräusserung von Kirchengut.

  •  
    Siricii pape canonica epistola.
    Nulli sacerdoti vel diacono aut subdiacono liceat, seculares procurationes suscipere, excepta iussione sui pontificis religiosas causas, aecclesiarum videlicet aut clericorum, pauperum vel viduarum, sicut sacri precipiunt canones. Qui autem hoc contempserit anathemate feriatur.
    Eiusdem aepistolae. Si cui sacerdoti ex qualibet muliere suspicio nascitur, nullam cum ea habeat conversationem, neque secreto neque presenti. Si vero hoc egerit, post secundam vel tertiam contestationem, ut contemptor canonum gradus sui periculum sustineat.
    Eiusdem epistolȩ. Nulla aecclesia, ubi baptismum agitur, sine diacono reperiatur, quem si presbiter de sua plebe habere potest, episcopo deferat, ut consecretur, sin autem, episcopus de sua aecclesia, vel unde voluerit, bonam personam sibi tribuat, qui diaconus consecretur, et in omnibus actibus secundus a presbitero existat, sed, quod absit, inde non superbiat. Unus autem sine altero expendere non presumat.
    Eiusdem. Nullus presbiterorum, diaconorum vel clericorum, in diocese constitutus, predia aecclesiae potestatem habeat venundare, vel parentibus donare, sed qui hoc egerit, reddito pretio, cito restituat, sin autem contempserit hoc facere, res proprias in ipsa aecclesia relinquat et foras eiciatur, eo quod divinae congruit rationi, ut qui accipit aecclesias non ad dispergendum, sed ad regendum, eam accipiat. Simili modo neque enfiteoticandi, neque venundandi, neque pignorandi potestatem habeat, nisi pro clara necessitate cum consensu episcopi sui. Qui autem secus egerit, canonica feriatur sententia, ipse tamen res ad aecclesiam, cuius sunt, revertantur cum fructibus.

  •  
    Im Rubrum ist bemerkt : Ut ministri Christi procurent secularia studia. Für die verschiedenen Bestimmungen ist Jaffé, Reg., 2e éd., 255 (65) zu vergleichen ; Hinschius, Pseudo-Isidor, p. 520–523.

Informations

Document

Benjamin Oury (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 28676 (aposcripta-4440), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/aposcripta/notice/28676 (mise à jour : 29/10/2018).