« aposcripta-40554 »


Description

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    L'évêque de Hildesheim, Conrad

  •  
    VIII idus junii, anno decimo

  •  
    1236/06/06


  •  
    Terni

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio apostolico Vaticano, Registra Vaticana 18, ep. 102, fol. 161.

  •  
    Ici reprise de Lucien Auvray, Les registres de Grégoire IX, Paris (BÉFAR), 1890-1955, n. 3176.

  •  
    [Conrado] episcopo Hildesemensi concedit ut cum duobus vel tribus ex canonicis Hildesemensibus quos viderit digniores, dispenset quod plura beneficia, quorum redditus tenues existebant, retinere valeant [Auvray].

  •  
    .. episcopo Hildesemensi.
    Lecta coram nobis tua petitio continebat quod, cum in ecclesia Hildesemensi multa sint beneficia curam habentia animarum, quorum tamen redditus adeo tenues et exiles existunt, quod ex uno illorum unus canonicus vix valeat sustentari, bone memorie predecessores tui duo vel plura ex ipsis quandoque uni canonico contulerunt.
    Verum, cum, sicut asseris, hiis temporibus idem fieri necessitas multa compellat, presertim quia quidam ex canonicis Hildesemensibus, nolentes duo simul onera, videlicet animarum curam et paupertatis sarcinam, comportare, recusant sub talibus beneficiis deservire, nisi cum eis super illorum pluribus que tua vel predecessorum tuorum concessione obtinent, per Sedem apostolicam dispensetur, presentium tibi auctoritate concedimus ut cum duobus vel tribus ex canonicis memoratis, quos tali gratia videris digniores, quod beneficia sic obtenta libere retinere valeant, dispenses, prout, secundum Deum, utilitati ipsius ecclesie videris expedire.
    Datum Interamne, VIII idus junii, pontificatus nostri anno decimo.

  •  
    n. c.


  •  
    n. c.

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 192780 (aposcripta-40554), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/aposcripta/notice/192780 (mise à jour : 17/05/2024).