Général
-
Benoît XII (1334-1342)
-
Respondet Tynybech primogenito illius Usbech ad ea, quae per Eliam Hungarum ord. Min. ipsius nuncium sibi sunt relata.1
-
1340, augusti 17, Avinione.
-
1340
-
Egregio viro duci Tynybech, primogenito magnifici principis Usbech imperatoris Tartarorum illustris, gratiam in praesenti, quae perducat ad gloriam in futuro.
Venientem nuper ad praesentiam nostram dilectum filium Eliam de Hungaria ordinis fratrum Minorum, tuae nobilitatis nuncium, benigne tam tuae considerationis obtentu quam ipsius probitatis intuitu recepimus et ea, quae pro parte tua coram nobis exponere voluit, favorabiliter audivimus et intelleximus diligenter. Sane, licet devotionem tuam inspiratam tibi a Domino, quam habes et habuisti hactenus ad sanctam sedem apostolicam et Romanam ecclesiam, matrem omnium christianorum fidelium et magistram, necnon benevolentiam et favores, quos erga christianos ob pietatem divinam ac nostram et dictae sedis reverentiam et honorem geris et gerere continue non desistis, iamdudum relatibus placidis audissemus, dictus tamen nuncius, te super his et aliis piis et devotis operibus multae commendationis et laudis praeconiis apud nos magnificans et attollens, de te nobis super multis donis virtutum, quibus te largitor bonorum omnium edotavit, extitit placabiliter collocutus. Cum autem de his tuis virtuosis actibus in Domino exultantes tuam salutem teque illa operari et perficere, quibus in hac vita praesenti gratiam et in futura beatitudinis aeternae merearis gloriam, cupiamus, nobilitatem tuam rogamus attentius et in Domino exhortamus, quatenus circa haec et alia tuae saluti animae utilia vigilanter intendens praefati Eliae nuncii tui, qui te sincere ut intelleximus diligit, salutaribus monitis et persuasionibus salubribus acquiescas, devotionis huiusmodi spiritum, quem dedit tibi virtutum Dominus, non extinguens, christianos vero praedictos opportunis favoribus et benevolentiis habeas commendatos, ut ipse Deus, a quo bona cuncta procedunt quique nullum bonum irremuneratum relinquit, te oculo pietatis irradiando verae fidei lumine mentem tuam respiciat et ad ea, quae sibi sunt placita tuaeque saluti utilia, dirigat actus tuos. Rursus de misso a te nobis encaenio et per dictum nuncium praesentato nec non de favoribus memoratis christianis per te ut praefertur exhibitis gratiarum tibi referimus uberes actiones. Datum Avinione XVI kal. septembris anno sexto.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°126., pp.79-80
-
Reg. Vat. t. 135 (secr. Ben. XII a. 6), ep. 150; Wadd. l. c. ad a. 1340, n. 3. Cfr. supra n. 97 d. Neque de illo Tynybech neque de eius patre amplius agitur in litteris apostolicis.
1