Général
-
Benoît XII (1334-1342)
-
Respondet Taydolae illius Usbech uxori ad ea, quae per ipsius nuntios sibi sunt relata.1
-
1340, augusti 17, Avinione.
-
1340
-
Egregiae principissae Taydolae, imperatrici Tartariae partium Aquilonarium, gratiam in praesenti, quae perducat ad gloriam in futuro.
Pridem ad nostram venientes praesentiam dilecti filii Elias de Hungaria ordinis fratrum Minorum et nobiles viri Petranus de Lorto, olim dominus de Capha, et Albertus eius socius, nuncii magnifici principis Usbech imperatoris Tartarorum viri tui exponere nobis inter cetera curaverunt, qualiter tu spiritu devotionis et benignitatis imbuta sinceram devotionem ad nos et sanctam sedem apostolicam corde gerens, christianos catholicos sacrosanctae Romanae ecclesiae obedientes, in illis degentes partibus, piis tractas affectibus ac favoribus et gratiis prosequeris opportunis, te libenter in his et aliis misericordiosis operibus exercendo. Nos igitur nunciorum praedictorum famam et nomen tuum super his et aliis multis commendabilibus actibus attolentium placabili relatione audita gaudemus admodum et referimus gratias Altissimo, qui huiusmodi spiritum tibi dedit: sperantes in Domino, a quo cuncta bona procedunt, quod haec et alia bona, quae agis, ut praemittitur, tibi ad hoc inspirare dignatur, ut tandem veritate, quae Christus est, agnita et suscepta, aeternae vitae gaudiis post huius vitae miserabilis et instabilis transitum non frauderis. Ideoque tuam rogamus magnificentiam et in Domino attentius exhortamur, quatenus in huiusmodi et aliis bonis operibus continuatione laudabili perseverans et ad obtinendum benedictionem divinae gratiae per susceptionem verae fidei catholicae, sine qua nemo potest salvus fieri, te coaptans, christianos praedictos catholicos ecclesiae Romanae obedientes praedictae habeas favorabiliter commendatos. Nos autem pro tua tuorumque viri et liberorum spirituali et corporali salute devotis insistimus precibus apud Deum. Porro de favoribus per te dictis christianis ut praefertur exhibitis ac misso nobis pro parte tua encaenio, quod gratanter tui recepimus consideratione, gratiarum tibi referimus uberes actiones. Datum Avinione, XVI kal. septembris, anno sexto.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°125., p.79
-
Reg. Vat. t. 135 (secr. Ben. XII a. 6), ep. 151; Wadd. l. c. ad a. 1340, n. 4.
1