« bullarium-franciscanum-5925 »


Général

  •  
    Grégoire XI (1370-1378)

  •  
    Petrum (de Cima seu Cinna ex ord. Min.) episcopum Elnen. ad ecclesiam Maioricen. (Mallorga in insula cognomini) praeficit in episcopum.1

  •  
    1377, augusti 7, Anagniae.

  •  
    1377


  •  

    Venerabili fratri nostro Petro episcopo Maioricen.

    Romani pontificis etc. Dudum siquidem b. m. Antonio episcopo Maioricen. regimini Maioricen. ecclesiae praesidente nos ... provisionem eiusdem ordinationi et dispositioni nostrae ea vice duximus specialiter reservandam etc. Postmodum vero praefata ecclesia per obitum eiusdem Antonii episcopi, qui extra Romanam ecclesiam diem clausit extremum, vacante, nos ... ad provisionem ipsius ecclesiae ... intendentes, ... demum ad te episcopum Elnen. ... nostrum animum duximus dirigendum. Intendentes igitur etc. te a vinculo, quo eidem Elnen. ecclesiae ... tenebaris, ... absolventes, te ad dictam Maioricen. ecclesiam auctoritate apostolica transferimus teque illi praeficimus in episcopum et pastorem etc. Volumus autem et tenore praesentium mandamus, quatenus, priusquam possessionem administrationis bonorum mensae tuae episcopalis Maioricen. recipias, fidelitatis debitae praestes iuramentum sub forma, quam ... Barchinonen. et Ilerden. episcopis sub bulla nostra transmittimus interclusam etc. Datum Anagniae VII idus augusti anno septimo.

    In e. m. capitulo ecclesiae Maioricen., clero ac populo civ. et dioec. Maioricen., Petro regi Aragonum.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°1488., pp.590-591

  •  
    Reg. Vat. ser. Avin. t. 202 (Greg. XI a. 7), f. 78. Cfr. supra n. 1118.

    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 157838 (bullarium-franciscanum-5925), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/157838 (mise à jour : 26/01/2021).