Général
-
Grégoire XI (1370-1378)
-
Privilegia fratribus Minoribus in partibus Bosnae constitutis quoad concubinarios concessa ad terram Cetina extendit.1
-
1377, augusti 8, Anagniae.
-
1377
-
Dilectis filiis vicario et fratribus ord. fratr. Min. in partibus Bosnae constitutis.
Exhibita nobis pro parte vestra petitio continebat, quod, licet per privilegia apostolica vobis concessa possitis in partibus Bosnae concubinarios compellere, ut aut dimittant concubinas aut contrahant cum eisdem, in patria tamen Cetina appellata, vicina Bosnae, in qua christiani concubinas retinent, uti potestate huiusmodi non valetis: et, quia hoc cedit in exempli perniciem infidelium conversorum, qui exhortati per vestram praedicationem concubinas nolunt dimittere, eo quod christianos vident pro crimine huiusmodi non puniri, nobis humiliter supplicastis, ut potestatem utendi privilegiis in partibus Bosnae ordini vestro ab apostolica sede concessis ad dictam patriam Cetinae extendere dignaremur. Nos igitur animarum saluti providere vestrisque supplicationibus in hac parte annuere cupientes, potestatem huiusmodi ad dictam patriam Cetinae extendentes, vobis in ipsa utendi privilegiis praedictis et concubinarios per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, ad dimittendum concubinas vel contrahendum cum ipsis compellendi concedimus tenore praesentium facultatem. Datum Anagniae VI idus augusti anno septimo.a
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°1489., p.591
-
Reg. Vat. ser. Avin. t. 201 (Greg. XI a. 7), f. 335. Cfr. supra n. 1423 et infra n. 1490.
1 -
(a) Aliis litteris eodem die datis (l. c.) S. P. universis et singulis archiepiscopis et episcopis per Dalmatiam, Croatiam, Albaniam et Bosnam et vicinas partes constitutis haec scribit: « Dilecti filii vicarius et fratres ord. Min. in Bosna et partibus circumvicinis moram trahentes nobis significare curarunt, quod, cum ipsi coram dilecto filio nobili viro bano Bosnae missas et divina officia celebrare et eidem ecclesiastica ministrare habeant sacramenta, idem autem banus interdum haereticos et patarenos, quorum fautor esse dinoscitur, receptet et participet cum eisdem, fratres ipsi ab huiusmodi celebratione cessant, ut ipsum trahant a fautoria et receptatione praefata, quodque, cum ipse banus divinis carere non audeat, a presbyteris saecularibus, qui illic per vos missi vel alias sponte adveniunt, missas audit, sicque de fratribus non curans in sua pertinacia perseverat. Cum autem praemissa in detrimentum fidei et scandalum Christifidelium redundare noscantur, nos, malis huiusmodi salubriter obviare et dicti bani aliorumque fidelium animarum saluti providere volentes, ne quis praelatus vel presbyter missus ad ipsum aut sponte illuc veniens, fratribus praefatis occasione fautoriae praelibatae a celebratione cessantibus, coram ipso bano vel quocunque alio haereticorum seu schismaticorum fautore celebrare praesumat sub excommunicationis poena, quam contrafacientes incurrere volumus ipso facto, districtius inhibemus volumusque praesentes litteras apud praefatos fratres vel eorum vicarium generalem remanere et non per vos vel aliquem vestrum eis invitis quomodolibet detineri. Datum Anagniae VI idus augusti anno septimo. »