Général
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Clarissis Condomien. indulget, ut privilegiis fratribus Min. concessis uti ac liberam sepulturam habere possint neque decimas aut procurationes paedagiave persolvere teneantur.1
-
1333, martii 31, Avinione.
-
1333
-
Dilectis in Christo filiabus abbatissae et conventui monasterii sanctae Clarae Condomien. ordinis eiusdem sanctae.
Etsi pium et meritorium existere dignoscatur etc. Ex tenore siquidem petitionis vestrae nobis oblatae collegimus, quod monasterium vestrum, quod antiquum fore multaque favorabilia privilegia dignoscitur a multis praedecessoribus nostris Romanis pontificibus obtinere,a propter guerrarum discrimina, quae in illis partibus diu continuato tempore, ipsius temporis faciente malitia, ingruerunt, et propter gravamina et exactiones nobis exposita, quibus vexatae fuistis et vexamini, ad tantam inopiam est deductum, quod oportet moniales ipsius propter paupertatem illius de bonis parentum et consanguineorum suorum ac eleemosynis fidelium sustentari pro parte magna temporis annuatim, et quod vos sine favorabili et gratioso praesidio eiusdem sedis cum quiete respirare nequitis nec ad statum prosperum reduci potest monasterium praelibatum. Quare nobis, ut super praemissis iuxta clementiam et benignitatem ipsius sedis dignaremur opportunae provisionis suffragia impertiri, devote ac humiliter supplicastis.
Nos igitur tam divinae pietatis intuitu quam vestrae sacrae religionis obtentu huiusmodi vestris supplicationibus inclinati praesentium vobis auctoritate concedimus, ut illo exemptionis privilegio gaudeatis, quod ordini fratrum Minorum eiusque fratribus et personis a sede apostolica est concessum, et eodem exemptionis privilegio uti et gaudere plenarie valeatis; sepulturam quoque ecclesiae vestrae sine alieni iuris praeiudicio liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui illic sepeliri deliberaverint, dummodo excommunicati vel interdicti aut publici usuarii non fuerint, nullus obsistat, salvis tamen canonica iustitia et parochiali iure illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Sane auctoritate indulgemus eadem, ut ad praestationem decimarum de quibuscunque possessionibus et aliis omnibus bonis vestris, quae in praesentiarum habetis et iustis modis praestante Domino acquisiveritis in futurum, sive decimalia dudum extiterint sive non decimalia, vel alias ad contribuendum in procurationibus quorumcumque ordinariorum ac etiam legatorum et nuntiorum sedis praedictae et quibuslibet talliis et collectis et ad exhibendum pedagia, thelonia et alias exactiones quibusvis regibus, principibus seu aliis personis saecularibus minime teneamini nec ad illa compelli aliquatenus valeatis. Ceterum auctoritate praefata districtius inhibemus, ne quis de legatis, oblationibus seu aliis quibuscumque eleemosynis vobis pia fidelium oblatis devotione aliquid a vobis exigere vel extorquere praesumat. Nulli ergo etc. Datum Avinione, II kalendas aprilis, anno decimo septimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°1014., p.544
-
Reg. Vat. t. 104, ep. 1418; apud Wadd. l. c. n. 160; cfr. supra n. 368.
1 -
(a) Cfr. huius op. t. IV, p. 295, not. h.