Général
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Ministro generali ord. Min. committit officium protectoris ordinis s. Clarae.1
-
1333, martii 31, Avinione.
-
1333
-
Dilecto filio Geraldo ministro generali ordinis fratrum Minorum.
Decens reputamus et pium, ut religiosis mulieribus, quae carnis abdicatis illecebris virginitatem suam filio Virginis dedicantes eidem in castris claustralibus devotis student mentibus famulari, favorem apostolicum, quantum cum Deo possumus, impendamus. Cum itaque ordo sororum sanctae Clarae ad praesens sit protectoris sibi deputati auctoritate apostolica solatio destitutus,a nos eisdem sororibus volentes paterna provisione consulere in hac parte, tibi, de cuius circumspectione ac fidelitate confidimus, officium protectoris huiusmodi, quousque aliter super hoc ordinaverimus, tenore praesentium commendamus per te fideliter exercendum. Datum [Avinione], II kalendas aprilis, anno decimo septimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°1015., pp.544-545
-
Reg. Vat. t. 117, f. 134, ep. 675; apud Wadd. l. c. n. 161.
1 -
(a) Eo quod Arnaldus s. Mariae in porticu diac. card., qui protector ord. fratrum Min. et sororum s. Clarae erat, mense augusto an. 1331 obierat. Cfr. infra n. 1068.