« bullarium-franciscanum-3780 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Indulget fr. Petro de Perusio ord. Min., inquisitori haer. prov. in ducatu Spoletano, quod non possit amoveri ab isto officio absque licentia speciali sedis apost.1

  •  
    1323, ianuarii 5, Avinione.

  •  
    1323


  •  

    Dilecto filio Petro de Perusio de ordine fratrum Minorum, inquisitori haereticae pravitatis in provincia s. Francisci et Valle Spoletana.

    Quia solent interdum mutationes iudicum causis et negotiis incommoditates afferre, nos circa negotium inquisitionis fidei, ut utilius procedat et clarius, huiusmodi cupientes incommodis praecavere, cuicumque in ordine tuo tibi superiori, quacumque sit auctoritate munitus, ne ab eodem inquisitionis officio te suspendere vel removere praesumat absque licentia sedis apostolicae speciali, districtius auctoritate praesentium inhibemus. Datum Avinione, nonis ianuarii, anno septimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°487., p.247

  •  
    Reg. Vat. t. 74, ep. 54, et t. 111, f. 404; apud Wadd. l. c. ad a. 1323, n. 17.

    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155693 (bullarium-franciscanum-3780), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155693 (mise à jour : 26/01/2021).