« bullarium-franciscanum-378 »


Général

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Ut si Conventus Saxivivi sarcinas lignorum permittere Monasterio Sanctæ Mariæ Vallisgloriæ Hispellen. detrectaverit; Episcopus Censura Ecclesiastica campellat. (Ex Authographo in Archivo Monasterii Sanctæ Mariæ Montislucis Perusin. extante.)

  •  
    Anno 1243. die 13. Julii.

  •  
    1243


  •  

    INNOCENTIUS &c.

    Venerabili Fratri Episcopo Perusin. a Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Etsi omnibus sumus in sua justitia debitores; illis tamen Personis favorabilibus adesse tenemur, etiam & prodesse, quæ sponte relictis omnibus Divini amoris vacantes cultui elegerunt sub exactæ Regulæ observantia de quotidianis eleemosynis sustentari. Cum igitur, sicut ex parte dilectarum in Christo filiarum Abbatissæ, & Conventus Monasterii Sanctæ Mariæb Ordinis Sancti Damiani quondam Fulginatensis Diœcesisc fuit propositum coram Nobis, dilectus filius noster R.d Sanctæ Mariæ in Cosmedin. Diaconus Cardinalis tunc in partibus illis Apostolicæ Sedis Legatus in tribus Saumise lignorum percipiendis ad earum usum de nemore Abbatis, & Conventus Monasterii Saxi vivif ejusdem Diœcesis qualibet ebdomoda piè ipsis idem Cardinalis duxerit providendum; quam provisionem felicis record. Gregorius PP. Prædecessor noster ratam habens, & gratam ipsam, ut robur firmitatis obtineret, perpetuum confirmavitg; iidem permittentes ipsas id usque ad ejusdem Prædecessoris obitum percipere in quiete ipso defunctoh eas, quo minus provisione utantur eadem, pro suæ voluntatis arbitrio præsumpserunt hactenus, & adhuc præsumunt contra justitiam impedire. Unde Nos eisdem Abbati, & Conventui nostris damus litterisi in mandatis, ut ab impedimento hujusmodi ob Apostolicæ Sedis, & nostram reverentiam penitus desistentes ipsas uti provisione præfata permittant liberè, ut tenentur. Quocirca Fraternitati tuæ per Apostolica Scripta mandamus, quatenus si prædicti Abbas, & Conventus mandatum nostrum neglexerint adimplere, tu eos ad id, sicut justum fuerit, Ecclesiastica Censura, appellatione remota, compellas.

    Datum Anagniæ iii. Idus Julii Pontificatus Nostri Anno Primo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°III., p.307

  •  
    (a) Episcopo Perusii: Salvo de Salvis Perusino, de quo Ughellus tom. I. Italiæ sacræ in Episc. Perusin.
  •  
    (b) Monasterii S. Mariæ: Subde Vallis-gloriæ Hispellen. Ordinis S. Damiani Assisiat., de quo in notis ad Bullam Gregorii IX. Quoniam ut ait Apostolus &c. anno 1230. die 12. Aprilis dictum est.
  •  
    (c) Quondam Fulginatensis Dioecesis: Et quidem Hispellum tria tantum milliaria pas. distat a Fulgineo Assisium versus, a Spoleto vero, cujus nunc diœcesis est, 15. milliar. abest.
  •  
    (d) Filius noster R.: Raynerius Capoccius Viterbien. ab Innocentio iii. anno 1212. Cardinalis assumptus ex Ordine Cistercien., & Abbate SS. Vincentii, & Anastasii trium Fontium extra urbem, cujus varias legationes, & alia recenset Ciacconius in 26. Card. Innoc. iii., ubi ait obiisse Viterbii anno 1252.
  •  
    (e) Saumis: Idest Sarcinis vulgo Soma, de qua Gallica voce dictum est in notis ad Bullam Gregorii IX. Justis petentium desideriis &c. anno 1236. die 24. Maji pro simili negotio eidem Monasterio datam.
  •  
    (f) Monasterii Saxivivi: Quod parum distat ab hoc Monasterio S. Mariæ Vallis-gloriæ, & Fulgineo 3. mill. pas. anno 1085. conditum Ord. S. Benedicti, & ad Olivetanos Monachos translatum exeunte seculo xv. ex Mabillonio in Annal. Benedict. lib. 66. n. 91.
  •  
    (g) Confirmavit: Sed hæc Gregoriana confirmatio non apparet.
  •  
    (h) Ipso defuncto: Anno 1241. die 21. Augusti.
  •  
    (i) Nostris damus litteris: Non autem hæ litteræ amplius extant, aut certe latent.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151838 (bullarium-franciscanum-378), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/151838 (mise à jour : 15/12/2020).