Général
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Mandat episcopo Spirensi (Speyer in Germania), ut capiat Franciscum de Lutra, apostatam ord. Min., eumque ad curiam Rom. transferat.1
-
1321, februarii 13, Avinione.
-
1321
-
Venerabili fratri [Emichoni] episcopo Spirensi.
Super gregem dominicum etc. Nuper siquidem dilecti filii minister et fratres ordinis Minorum in nostra et fratrum nostrorum praesentia fecere proponi, quod, licet nos olim contra illos ipsius ordinis fratres pestiferos, in quorum cordibus hostis antiquus... quosdam seminavit errores, quique... errores huiusmodi aliis praedicabant, modum certae provisionis salubris duximus apponendum,a tamen Franciscus de Lutrab professus ordinem antedictum ab ordine apostatavit eodem, eius fugiens disciplinam, ac post et contra provisionem huiusmodi quorundam Spirensium favore suffultus contra dictum ordinem in vocem appellationis prorupit, causas falsas inserens in eadem et ipsi suae appellationi non deferens coram clero et populo Spirensi contra statum dicti ordinis publice praedicare infamatoria non expavit, dampnatam Sarraboytarumc sectam satagens suscitare. Inter cetera namque idem Franciscus, prout memorata propositio continebat, patenter praedicare praesumpsit, quod non essent in statu salutis fratres ordinis praelibati, supradictos fratres erroneos approbando et dicendo, quod iniuste processum fuerat contra eos, quodque peccaret mortaliter, quicunque daret eleemosynam fratribus ordinis memorati, aliaque superstitiosa et falsa, quae praesentibus ex causa non duximus inserenda, in nostrum et apostolicae sedis contemptum, dicti ordinis obprobrium, plurimorum scandalum et animae suae perniciem palam non est veritus praedicare illaque in sermonibus... suis publice proponere non desistit. Mandat igitur summus pontifex episcopo, quatenus sine morae dispendio praefatum Franciscum, sive in iurisdictione sua seu in alio loco illarum partium, ad quas sine periculo poterit destinare, caute perquiri faciat ipsumque ad sedem apostolicam sub fida custodia destinare procuret, suam si poterit innocentiam ostensurum, alioquin pro suis meritis puniendum. Dat. Avinione, idibus februarii, anno quinto.d
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°421., p.197
-
Reg. Vat. t. 71, ep. 379; cfr. « Vatik. Akten zur deutschen Geschichte » p. 127, n. 236, et p. 120, n. 222; infra n. 459.
1 -
(a) Cfr. supra nn. 289, 297, 302 constitutiones Quorundam exigit, Sancta Romana, Gloriosam ecclesiam.
-
(b) Kaiserslautern in dioecesi Spirensi.
-
(c) Sarabaitarum (cfr. supra n. 195, p. 80, not. 6), de quibus in Ioannis Cassiani collat. XVIII, § 4-7 (Corp. script. eccl. lat., vol. XIII, pp. 509-517) haec legimus: « Tria sunt in Aegypto genera monachorum quorum duo sunt optima, tertium tepidum atque omnimodis evitandum. Primum est coenobitarum, qui scilicet in congregatione pariter consistentes unius senioris iudicio gubernantur ....; secundum anachoretarum, qui prius in coenobiis instituti iamque in actuali conversatione perfecti solitudinis elegere secreta ....; tertium reprehensibile Sarabaitarum est ...., illud deterrimum et infidele monachorum genus ..., qui ab eo, quod semetipsos a coenobiorum congregationibus sequestrarent ac singillatim suas curarent necessitates, Aegyptiae linguae proprietate Sarabaitae nuncupati sunt, de illorum quos diximus numero procedentes, qui evangelicam perfectionem simulare potius quam in veritate adripere maluerunt, aemulatione scilicet eorum vel laudibus provocati, qui universis divitiis mundi perfectam Christi praeferunt nuditatem. Hi igitur, dum imbecillo animo rem summae virtutis adfectant vel necessitate ad hanc professionem pervenire compulsi, dum censeri tantummodo nomine monachorum absque ulla studiorum aemulatione festinant, coenobiorum nullatenus expetunt disciplinam nec seniorum subduntur arbitrio aut eorum traditionibus instituti suas discunt vincere voluntates nec ullam sanae discretionis regulam legitima eruditione suscipiunt, sed ad publicam tantummodo id est ad hominum faciem renuntiantes aut in suis domiciliis sub privilegio huius nominis iisdem obstricti occupationibus perseverant, aut construentes sibi cellulas easque monasteria nuncupantes suo iure in eis ac libertate consistunt ..., qui districtionem ut diximus coenobii declinantes bini vel terni in cellulis commorantur, non contenti abbatis cura aut imperio gubernari, sed hoc praecipue procurantes, ut absoluti a seniorum iugo exercendi voluntates suas ac procedendi vel quo placuerit evagandi agendive quod libitum fuerit habeant libertatem, etiam amplius in operibus diurnis quam hi, qui in coenobiis degunt, diebus ac noctibus consumuntur, sed non ea fide eodemque proposito ».
-
(d) Iste Franciscus de Lutra, Spiritualium non minimus, die 6 decembris 1320 foribus ecclesiae Spiren. sequentem declarationem, quae in archivo Vaticano inter « miscellanea » asservatur, appenderat: « Ecce ego Franciscus frater ordinis beati Francisci, postquam inspirationi divinae ad plenum parui, in publicatione deviorum voti fratrum, qui se dicunt ordinis beati Francisci, gratia Dei praeventus, existens in spiritu, audivi vocem divini spiraminis dicentem mihi: “sede cito et scribe!” et ego sedi et scripsi; et dixit mihi: “et tu, fili hominis, evangeliza quondam populo meo, nunc autem non populo, et dices ad eos: audite verbum divinum, fratres solo nomine, non re, Minores, quondam populus meus, nunc autem non populus. Haec dicit Dominus: retribuam vindictam in hostes servorum meorum, et propitius ero terrae populi mei. Quoniam inimici seu hostes servorum meorum maxime fuerunt domestici, ut patet ab initio temporis in Chaym Abil iustum occidente et progressu temporis in coetu filiorum Iacob Ioseph sanctum in exilium tamquam mortuum retrudente, ex multisque antiquis rerum hystoriis comprobatur, veritatem iustorum per domesticos, dum eam sciscitari poterant profundius, tendentes insidias facilius, multifarie fore laceratam et ex certa malitia impugnatam sive conculcatam. Quam veritatem vos, qui pro nunc dicimini fratres Minores sed non estis, in statu vestrae vocationis deserentes, in quo, ut liquet ex verbo beati Francisci, vocati estis Minores, ideo ut non per ecclesiasticas praeeminentias (pontificales seu quasvis alias huius saeculi dignitates) praesumeretis fieri maiores sive altiores, paternae eruditionis immemores tamquam filii degeneres, iam dudum multi ex vobis per subornationes indefessas, ambitione notorie plenas, ecclesiasticis dignitatibus se ingesserunt et ad easdem sic assumpti vestri praedecessores, in agnitionem plenam omnium occultorum totius ecclesiae meae sanctae et maxime plenitudinem auctoritatis summorum pontificum rimantes, callide subintroierunt, sumentes ex hoc diffugii voti vestri fundamentalem occasionem per inexemplatam praesumptionem, qua instigatione importuna fratrum ad praelaturas sic assumptorum rigoris ecclesiastici archana perscrutantium privilegiis infinitis vallati, statuta sanctorum patrum omnibus Christi fidelibus et maxime ecclesiasticis personis indistincte iniuncta sub specie simulatae sanctitatis talia impetrantes, iam ab eorum invariabilium observantia vos eximi procurastis temeritate inexemplata ab ullis personis ecclesiasticis tam saecularibus quam religiosis, veritatem, quam ecclesia mea sancta docet et tenet, non solum impugnare, verum etiam conculcare satagentes, productione privilegiorum statutis concilii Viennensis cassatorum tunicam Christi mei inconsutilem, scilicet unitatem spiritus Christi fidelium, quae subsistit in vinculo pacis, tota die litigiosis processibus nitimini lacerare, veritatem etiam agnitam impugnando, per quod iam Christi fideles in effrenem contemptum statutorum ecclesiae et maxime in Alemannia induxistis, fastu vestrae vesanae pertinaciae, an per statuta concilii Viennensis privilegium Bonifatii VIII de communione corporis Christi sororibus et fratribus tertii ordinis concessum esset annullatum, ab eo, cuius solius interest et intererat interpretari et diffinire, summi pontificis, nunc Christi mei vicarii Ioannis XXII, requirere ac interpellare, antequam eo uteremini, infrunito animo contempsistis in tam notoria contradictione omnium sapientium totius Alemanniae, ex certa malitia adhuc in eodem persistendo, veritati quasi agnitae in hac parte cum remorsu conscientiae resistendo, nullo praelato ordinis tam notorium errorem corrigente, providentia mea infallibili hoc permittente, ut in tam notoria culpa voti vestri devia iam dudum occultata panderentur, ut cohercione condigna corrigantur. Et ideo in hostes servorum meorum, beati Francisci, s. Antonii, s. Lodewici vindictam retribuam, eo quod hii servi mei fastum terrenae praeeminentiae abnegantes doctrina et exemplo in aedificationem totius ecclesiae indefesse refulserunt. Quorum vestigia imitari in hiis, sine quibus non est salus, vos scandalose recusantes, notorie et publice comprobastis, quod hostes servorum meorum censemini, quia, si in tam notoriis degenerastis, sedis apostolicae praeceptis non obtemperando, convincimini, quod veritatem vestrae professionis multo minus hactenus formidastis enervare, peccato obstinationis frena laxantes, observantiam voti vestri a servis meis exemplatam ausu temerario exterminando profanastis. Ego igitur patiens redditorum Deus, peccata dissimulans hominum, volens praedestinatos inter vos ad gremium sanctae matris ecclesiae efficaciter revocare a tantae temeritatis ignavia, qua voti vestri deviis ex certa scientia occultatis, speciem fictae sanctitatis praetendentes, statum vestrae professionis omnimode dinoscimini abnegasse; volens igitur esse propitius rei populi mei, qui propter impugnationem veritatis et destructionem observantiae regularis ex certa malitia iam dudum per vos, hostes servorum meorum, instauratam, non populus meus, nunc autem populus meus paternae condescensionis clementia, meae inspirationis efficacia per servum meum fratrem Franciscum de Lutra, non meritorum ipsius ulla exigentia sed mere meae exuberantis gratiae redundantia, qua et Paulum ecclesiae persecutorem in actu persecutionis in vas electionis mihi adaptavi, volui manifestari voti vestri devia, ut professores ordinis s. Francisci non cottidianis culpis seu earundem recidivis obstinati ab ecclesia, sicut de novo Templariis accidit, exterminentur, sed magis meritis servi mei b. Francisci, [sicut ipse] apud me impetrare dum viveret promeruit, usque in finem huius saeculi (saltem in paucis fratribus votum suum, sine quo non est salus, observantibus) ordo b. Francisci conservetur et ab ecclesia toleretur, quia, sicut ex paucis non multorum annorum curriculis numerum fratrum dilatavi, tunc fratribus de virtute in virtutem proficientibus, sic ex nunc volens dare virtutem populo meo in paucis ex eodem ordine adoptato, ut ego Deus deorum in Syon idem in cordibus fratrum pacis visione tranquillitatis, doctrina et exemplo videar ad instar perfectionis, qua a servo meo s. Francisco ordo vester fuit institutus, ut in hoc perdam sapientiam versutae calliditatis fratrum nunc ut filii huius saeculi sapientium et restaurem deperdita collegio pauperum paucorum in spiritu humilitatis, committentes se ex toto (ut a principio institutionis ordinis) providentiae meae liberalitati, quaerendo primum regnum Dei, non innitentes humanae visionis ut filii degeneres refugio, quia dabo virtutem non solum spiritualem sed etiam corporalem populo meo, eum in pace benedicendo. Cuius benedictionis si vultis fieri participes, devia voti vestri absque ulla mora quilibet vestrum abdicet, non parendo vestris pro nunc praelatis, multitudini malignantium consentientibus et subditos in malitia ex certa scientia, quantum in eis est, obstinantibus; alioquin evaginabo gladium meum videlicet iustae ultionis et interficiet vos manus mea, subtractione gratiae iustificantis, subsequenti sententia infallibili dampnationis in morte aeterna vos perpetrantis, quia non est prudentia, non est sapientia, non est consilium contra me, qui sum et non est alius. Volens, ut Christi mei vicarius in terris reformationi ordinis b. Francisci secundum seriem inspirationis praesentis absque mora invigilet, sagaciter animadvertendo, quod ad hoc infirma mundi elegerim, ut fortia quaeque confundam, volens opus reformationis iam indictae nulli ascribi creaturae, sed meae tantum potentiae ac providentiae, unde nec ipsum volui multitudine sapientium, ut quidam ex eodem ordine pluries attemptarunt, consummare, sed per pauperculum spiritum, destitutum viribus corporalibus [neque] industriae ac providentiae creatae in hoc facto innitentem, sed omni irrequisito refugio auxilii creati; [qui,] antequam pareret in executione operis praesentis, se totaliter in omnibus meae submisit providentiae, spem non habens in alio. Cuius inspirationis efficacia fructum volui elicere subscriptum, ut potentia mei, Dei scilicet Patris, secundum formam et modum, quae per baiulum huius lucis, videlicet fratrem Franciscum per me ad hoc electum ex utero matris, Christi mei vicario reserabo fratres, qui se dicunt pro nunc Minores, a deviis voti sui revocentur, et a latebris conculcationis veritatis, quibus tunica Christi mei inconsutilis notorie est lacerata, ad gremium ecclesiae meae sanctae in obedientia ex regula sibi praescripta refugere absque mora compellantur, et ut sapientia mei, scilicet filii Dei, pharisaei, in tota ecclesia in eisdem latebris impugnationis veritatis se iam occultantes, hac luce veritatis inspirati poenitentiae fructu facto condigno, ab errore tam pestifero, videlicet ypocrisis, resilire alliciantur, et ut bonitate mei, Dei videlicet Spiritus sancti, Christi fideles a fermento pharisaeorum, quod est ypocrisis, sagacius attendant se praeservare, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, pacis inquam custodientis corda et intelligentias Christi fidelium in Christo meo Iesu, id est in veritate, quam ecclesia mea sancta in certis articulis christianae veritatis firmiter credit et simpliciter profitetur, qua veritate, quia nuda sunt omnia oculis meae divinae maiestatis, per eam nihil relinquitur occultum (fermento falsitatis corruptum, ut in inspirato praescripto), quod non reveletur, nec opertum, quod non sciatur ». Quae ad haec responderit Mengotus guardianus Spirensis, legas in Raynaldi annal. eccles. ad a. 1321, n. 19.