Général
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Archiepiscopos infra nominatos constituit conservatores iurium et privilegiorum monasterii « Corporis Christi » ord. s. Clarae Neapolitan.1
-
1321, februarii 16, Avinione.
-
1321
-
Venerabilibus fratribus Neapolitan. et Capuan. ac Salernitan. archiepiscopis.
Etsi quibuslibet religiosis personis et locis ecclesiasticis ex iniunctae nobis servitutis officio assistere defensionis praesidio teneamur, illis tamen specialius et efficacius adesse nos convenit, quae non habent praeter Romanum pontificem alium defensorem. Cum itaque, sicut ex parte dilectarum in Christo filiarum abbatissae et conventus monasterii sancti Corporis Christi Neapolitan. ordinis sanctae Clarae conquestione percepimus, nonnulli archiepiscopi et episcopi, abbates, priores et alii clerici et ecclesiasticae personae tam religiosae quam saeculares, nec non comites, barones, nobiles, milites, universitates et alii saeculares civitatum et dioecesium et partium vicinarum, in quibus dictum monasterium consistere dignoscitur, occuparunt et occupari fecerunt grangias, obedientias, castra, casalia, terras, vineas, possessiones, redditus et proventus, iurisdictiones et iura, nonnulla alia bona mobilia et immobilia ad dictum monasterium spectantia, seu eadem detinentibus praestant auxilium et favorem, et nonnulli civitatum et dioecesium ac partium praedictarum, qui nomen Domini in vanum recipere non formidant, dictis abbatissae et conventui in grangiis, castris, casalibus, terris, iurisdictionibus, iuribus, bonis et rebus aliis ad dictum monasterium spectantibus molestias multiplices et iniurias inferunt et iacturas: quare dicta abbatissa et conventus nobis humiliter supplicarunt, ut, cum valde difficile reddatur eisdem pro singulis querelis ad apostolicam sedem habere recursum, providere eis super hoc paterna diligentia curaremus. Nos igitur adversus occupatores, detentores, praesumptores, molestatores et iniuriatores huiusmodi illo volentes eis remedio subvenire, per quod ipsorum compescatur temeritas et aliis committendi similia aditus praecludatur, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus vos vel unus aut duo vestrum per vos vel alium seu alios (etiamsi sint extra loca, in quibus deputati estis conservatores et iudices) eisdem abbatissae et conventui efficacis defensionis praesidio assistentes non permittatis, eas super his et quibuslibet aliis bonis et iuribus ad ipsas spectantibus a praefatis vel a quibuscunque aliis indebite molestari vel eisdem gravamina seu damna vel molestias ac iniurias irrogari: facturi eisdem abbatissae et conventui, cum ab iis vel procuratoribus eorum fueritis requisiti, de praedictis et aliis personis quibuslibet super restitutione grangiarum, castrorum, casalium, terrarum, possessionum, iurisdictionum, iurium et bonorum mobilium et immobilium, reddituum quoque et proventuum et aliorum quorumcunque bonorum, nec non de quibuslibet molestiis, violentiis, iniuriis atque damnis praesentibus et futuris (in illis videlicet, quae iudicialem requirunt indaginem, summarie et de plano sine strepitu et figura iudicii, in aliis vero, prout qualitas ipsorum exegerit) iustitiae complementum, occupatores seu detentores, molestatores, praesumptores et iniuriatores huiusmodi nec non contradictores quoslibet et rebelles (cuiuscunque dignitatis, status, ordinis vel conditionis fuerint, etiamsi pontificali praefulgeant dignitate), quantocunque et quotiescunque expedierit, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis, non obstantibus etc. Datum Avinione, XIV kalendas martii, anno quinto.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°422., pp.198-199
-
Reg. Vat. t. 71, ep. 425; apud Wadd. l. c. reg. pont. Io. XXII, n. 97.
1