« bullarium-franciscanum-2280 »


Général

  •  
    Martin IV (1281-1285)

  •  
    Decernit, bona quondam hæreticorum alienata ad præsens non esse revocanda, modo fraus abfuerit. (Ex Reges. Vatic. ep. 73. apud Raynaldum ad hunc ann. n. 32., teste & Petro de Alva in Indic. Bullar. Seraph.)

  •  
    Anno 1282. die 22. Novembris.

  •  
    1282


  •  

    MARTINUS &c.

    Dilectis Filiis Inquisitoribusa pravitatis hæreticæ in Civitate, ac Diœcesi Floren.b Sal., & Apost. Ben.

    Ex parte dilectorum Filiorum .... Potestatis, Consilii, & Communis Florentini fuit propositum coram Nobis, quòd ex eo inibi videtur generari scandalum, & posset gravius suscitari, quòd si quis a retro temporibus invenitur hæreticus extitisse, bona quondam ipsius, quæ suo crimine non detecto, nec contra ipsum aliquâ Inquisitione speciali pendente, quocumque alienationis, vel concessionis titulo fortè distraxit; etiam si per plures manus interdum res sic alienata, vel concessa transiverit a bonæ fidei possessoribus, dicitis recovanda. Quamvis autem a prædecessoribus Nostris Romanis Pontificibusc extiterit diffinitum, quantum ad præsentem articulum debere servari, quod observatur in læsæ crimine Majestatisd; nec in hac parte recedamus a vestigiis eorumdem; volumus tamen, & per Apostolica scripta mandamus; quatenus ad revocationem talium bonorum in Civitate, ac Diœcesi Florentina minimè procedatis ad præsens; nisi forsan intervenisse constiterit fraudem, vel malitiam, propter quam meritò sit ad revocationem hujusmodi procedendum; vel nisi alienator alienationis hujusmodi tempore de pravitate hæreticâ infamatus fuerit publicè vel suspectus.

    Datum apud Montem Flasconem x. Kalendas Decembris, Pontificatus Nostri Anno Secundo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°XXXVI., p.498

  •  
    (a) Inquisitoribus: FF. Bartholomæus, & Charus in Tuscia memorantur a Waddingo ad ann. 1289. n. 18., quorum ille Florentinus, iste vero Aretinus patria ex vetusta familia de Pantaneto fuisse dicuntur.
  •  
    (b) Floren.: In Tuscia, ubi contra hæret. pravit. Inquisitionis officium ab Innocentio IV. Minoritis impositum fuit anno 1254.
  •  
    (c) Pontificibus: Innocentio, Alexandro, & Clemente IV.
  •  
    (d) Maiestatis: Ut scilicet omnia eorum bona confiscarentur.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154193 (bullarium-franciscanum-2280), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/154193 (mise à jour : 26/01/2021).