Description
-
Martin IV (1281-1285)
-
Decernit, bona quondam hæreticorum alienata ad præsens non esse revocanda, modo fraus abfuerit. (Ex Reges. Vatic. ep. 73. apud Raynaldum ad hunc ann. n. 32., teste & Petro de Alva in Indic. Bullar. Seraph.)
-
Anno 1282. die 22. Novembris.
-
1282
-
MARTINUS &c.
Dilectis Filiis Inquisitoribusa pravitatis hæreticæ in Civitate, ac Diœcesi Floren.b Sal., & Apost. Ben.
Ex parte dilectorum Filiorum .... Potestatis, Consilii, & Communis Florentini fuit propositum coram Nobis, quòd ex eo inibi videtur generari scandalum, & posset gravius suscitari, quòd si quis a retro temporibus invenitur hæreticus extitisse, bona quondam ipsius, quæ suo crimine non detecto, nec contra ipsum aliquâ Inquisitione speciali pendente, quocumque alienationis, vel concessionis titulo fortè distraxit; etiam si per plures manus interdum res sic alienata, vel concessa transiverit a bonæ fidei possessoribus, dicitis recovanda. Quamvis autem a prædecessoribus Nostris Romanis Pontificibusc extiterit diffinitum, quantum ad præsentem articulum debere servari, quod observatur in læsæ crimine Majestatisd; nec in hac parte recedamus a vestigiis eorumdem; volumus tamen, & per Apostolica scripta mandamus; quatenus ad revocationem talium bonorum in Civitate, ac Diœcesi Florentina minimè procedatis ad præsens; nisi forsan intervenisse constiterit fraudem, vel malitiam, propter quam meritò sit ad revocationem hujusmodi procedendum; vel nisi alienator alienationis hujusmodi tempore de pravitate hæreticâ infamatus fuerit publicè vel suspectus.
Datum apud Montem Flasconem x. Kalendas Decembris, Pontificatus Nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°XXXVI., p.498
-
(a) Inquisitoribus: FF. Bartholomæus, & Charus in Tuscia memorantur a Waddingo ad ann. 1289. n. 18., quorum ille Florentinus, iste vero Aretinus patria ex vetusta familia de Pantaneto fuisse dicuntur.
-
(b) Floren.: In Tuscia, ubi contra hæret. pravit. Inquisitionis officium ab Innocentio IV. Minoritis impositum fuit anno 1254.
-
(c) Pontificibus: Innocentio, Alexandro, & Clemente IV.
-
(d) Maiestatis: Ut scilicet omnia eorum bona confiscarentur.