Général
-
Urbain IV (1261-1264)
-
Super eadem re.
-
Anno 1264. die 27. Martii.
-
1264
-
URBANUS &c.
Dilecto filio .... Priori Sancti Viti de Montalia Perusin. Diœcesis &c.
Ex parte dilectorum filiorum Prioris & Conventus Mon. de Monte Herili Ord. S. Bened. Clusin. Diœces. fuit propositum coram Nobis, quod Nobilis Mulier Balbina &c. (ut supra in proxima verbis competenter mutatis usque) provenire. Nos igitur ipsorum supplicationibus inclinati concessionem hujusmodi etiam &c. (usque) confirmata, auctoritate litterarum nostrarum duximus revocandam, concedentes eisdem, ut de ipsa Ecclesia & pertinentiis supradictis libere disponere, ac licite valeant, sicut prius. Quocirca mandamus, quatenus prædictos Priorem & Conventum in possessionem ejusdem Eccles. jurium & pertinentiarum ipsius per te, vel alium inducas, & defendas inductos; Contradictores &c. (usque) compescendo. Invocato &c. (usque) sæcularis.
Datum, ut supra.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXXXIV., pp.549-550
-
(a) Montali: A lacu Perus. 3. mil. in austrum.