Général
-
Urbain IV (1261-1264)
-
Ecclesiam S. Silvestri Bisentini concessam Balbinæ Guitti pro fundando Monasterio Ord. S. Damiani, ea dictis minime stante, revocat, & propriis dominis restitui demandat. (Ex Vatic. Reges. Pontif. epist. 548. tom. 4.)
-
Anno 1264. die 27. Martii.
-
1264
-
URBANUS &c.
Dilectis filiis .... Priori & Conventui Monasterii de Monte Herilia Ordinis Sancti Benedicti Clusin. Diœcesisb Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Ex parte vestra fuit propositum coram Nobis, quod Nobilis Mulier Balbina relicta quondam Guitti de Bisentioc suggerens fel. record. Alexandro Papæ d prædecessori nostro, quod ipsa Monasterium Ordinis Sancti Damiani pro animæ suæ remedio constituere proponebat, Ecclesiam Sancti Silvestri de Bisentio membrum vestri Monasterii speciale, cujus Jacobus, & Tancredus Guitti Fratres manifesti Romanæ Ecclesiæ proditorese se Patronos esse dicebant, per ejusdem prædecessoris litterasf vobis dari obtinuit in mandatis, ut Ecclesiam ipsam cum omnibus juribus & pertinentiis suis dictæ Nobili pro construendo inibi hujusmodi Monasterio conferretis; & vos credentes, quod Nobilis ipsa adimplere proponeret, quod dicebat, ei propter hoc dictam Ecclesiam cum suis juribus & pertinentiis concessistis. Verum quia Nobilis supradicta Ecclesiam ipsam detinens, & redditus ejus in usus convertens propriæ voluntatis præfatum Monasterium in ea construere non curavit; Nobis humiliter supplicastis, ut Ecclesiam ipsam cum omnibus juribus & pertinentiis supradictis revocare ad jus & proprietatem præfati Monasterii dignaremur; maxime cum ex ipsa Ecclesia, & ejus proventibus posset non minima dictis proditoribus subventio provenire. Nos igitur vestris supplicationibus inclinati concessionem hujusmodi, etiam si sit per Sedem Apostolicam confirmata, veris prædictis existentibus, auctoritate Apostolica revocamus: Concedentes vobis, ut de Ecclesia ipsa cum juribus, & pertinentiis supradictis, sicut prius, libere disponere, ac licite valeatis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ revocationis, & concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, & Beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum apud Urbem veterem vi. Kalendas Aprilis, Pontificatus Nostri Anno Tertiog.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXXXIII., p.549
-
(a) De Monte Herili: Cujus Monasterii nulla fit mentio in Annal. Benedict. Mabillon.
-
(b) Clusin. diœcesis: In Tuscia prope Clanim paludem Ducis Hetruriæ, & in confinio ditionis Pontificiæ, agrique Perusini nunc sub Archiepiscopo Senen.
-
(c) De Bisentio: Oppido lacus Volsinien. in Hetruria ditionis Pontificiæ, a quo Insula Bisentina altera ex binis ejusdem lacus Insulis.
-
(d) Alexandro Papæ: Hujus nominis Quarto.
-
(e) Proditores: Utpote Gibellini, & Manfredi Tyranni sequaces.
-
(f) Litteras: Quas non habemus.
-
(g) Eodem die, eodemque modo Pontifex ep. 549. ejusdem Reges. Pontif. dedit Priori S. Viti de Montali Perusinæ Diœcesis, ut Conventum Montis Herilis poneret in possessionem prædictæ Ecclesiæ Sancti Silvestri Bisentini, ut sequitur.