« bullarium-franciscanum-1267 »


Général

  •  
    Alexandre IV (1254-1261)

  •  
    Declaratio super Regula Fratrum Minorum. (Ex veteri Regesto Ordin. fol. 53. apud Waddingum in Reges. Pontif. num. 23. ad hunc annum: extat Apographum autenticum Parisiis in Archivo Cœnobii Minoritici teste Autore Firmamentorum trium Ord. par. 4. fol. 4. post illam Innocentii IV.)

  •  
    Anno 1257. die 20. Februarii.

  •  
    1257


  •  

    ALEXANDER &c.

    Dilectis filiis ... Generalia , & Provincialibus Ministris, ac Custodibus, cæterisque Fratribus Ordinis Fratrum Minorum Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Ordinem vestrum illo prosequentes affectu &c.b Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ declarationis, & constitutionis infringere, vel ei &c. Si quis autem &c.

    Datum Laterani x. Kalendas Martii, Pontificatus Nostri Anno Tertioc.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCXCVII., pp.196-197

  •  
    (a) Generali: S. Bonaventuræ hoc anno, & mense in festo Purificationis B. V. Mariæ assumpto, ut in sequenti epist. 300.
  •  
    (b) Affectu &c.: Videatur Constitutio cxiv. Innocentii IV. anno 1245. die 14. Novembris edita, & in primo hujus Bullarii tomo vulgata.
  •  
    (c) Waddingus in Annal. Minor. ad annum 1256. num. 4. scribit, dissolutis Comitiis Gen. eo anno Romæ coactis die 2. Februarii, Pontificem die 20. ejusdem mensis ad instantiam quorundam ex Parmensis Ex-Generalis æmulis necessitatem, & utilitatem hinc prodituram fingentibus Innocentii IV. expositionem suis litteris insertam confirmasse: sed primum hæc ejus expositio non eo anno, sed hoc 1257. edita fertur ipsomet Waddingo teste ad hunc annum num. 28.: Deinde nulla in ea sit mentio Innocentii IV., sed Gregorii IX., estque ipsissima ad verbum expositio Innocentii IV., demptis loco, anno, & die, quibus data dicitur. Ceterum cum in Reges. Vatic. non appareat; & anno 1260. in Constitutionibus Narbonen. a S. Bonaventura Ministro Generali editis in Comitiis Gen. præcipiatur, ut expositio Innocentii IV. super Regulam in iis, quæ opponuntur expositioni Gregorii IX., maneat suspensa juxta determinationem Capituli Metensis; & non memoretur expositio, seu confirmatio hujus Pontificis Alexandri, in dubium, & confictionis suspicionem venire potest hæc Bulla. Nihilominus quia memoratur, & admittitur in Extravag. Joannis XXII. Quia quorundam &c. cap. 5. tit. 14. de Verb. Signif., utcunque tandem ea sit, apparet ante illud temporis extasse; quandoquidem & autor antiquus Barthol. Pisanus eam citat Conform. IX. in expositione 1. capitis Regulæ Fratrum Minorum, etsi eam potuit habuisse a cit. Joannis XXII. Extravag.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153180 (bullarium-franciscanum-1267), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/153180 (mise à jour : 26/01/2021).