« bullarium-franciscanum-694 »


Général

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Ne Fratres Monialium curam, Ecclesiarumque regimen, aut causarum executiones, & excommunicationum denunciationes assumere cogantur, nisi mentione de hoc Indulto facta. (Ex Archivo Ordinis Romæ apud SS. Apostolos, & ex eo Petrus de Alva in Indic. Bull. Seraph.)

  •  
    Anno 1250. die 6. Martii.

  •  
    1250


  •  

    INNOCENTIUS &c.

    Dilectis filiis Generali, & Provincialibus Ministris, ac aliis Fratribus Ordinis Fratrum Minorum Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Inspirationis divinæ gratia faciente, vos, quos in lucem gentium Dei sapientia dedisse dignoscitur, ad hoc continuis desudatis affectibus, ut spiritualem consequendo letitiam, quæ per quietem contemplationis acquiritur, & prædicationis sacræ studium obtinetur; sic decurratis præsentis vitæ spatium, quod annuente Jesu Christi clementia, vobis tandem, ac proximis proveniat gloria perpetuæ claritatis. Digne igitur, quia per ea, quæ vobis a Sede Apostolica committuntur, principalis vestri propositi nonnumquam executio impeditur; & non modicum saluti detrahitur animarum; auctoritate vobis præsentium indulgemus, ut ad correctionis, seu visitationis officium Monasteriis, vel Ecclesiis impendendum; nec non ad executiones Causarum, & denunciationes excommunicationum procedere; vel recipere curam Monialium, seu Religiosarum quarumlibet nulli Fratrum vestrorum de cetero per Litteras Apostolicas teneantur; nisi expresse de hac indulgentia fecerint mentionem. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu &c. Si quis autem &c.

    Datum Lugduni ii. Nonas Martii, Pontificatus Nostri Anno Septimo.a


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCXIX., pp.538-539

  •  
    (a) Hæc etiam alias & a Gregorio IX., & ab ipsomet Innocentio Fratribus indulta fuerant per litteras diversas, & sejunctim, quæ superius leguntur: sed hoc exemplo, ac tenore data refertur a vetusto Scriptore Barthol. Pisano Conform. ix. post expositionem Regulæ Fratrum Minorum §. Sexto.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 152154 (bullarium-franciscanum-694), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/152154 (mise à jour : 15/12/2020).