Description
-
Innocent IV (1243-1254)
-
Ne Fratres Monialium curam, Ecclesiarumque regimen, aut causarum executiones, & excommunicationum denunciationes assumere cogantur, nisi mentione de hoc Indulto facta. (Ex Archivo Ordinis Romæ apud SS. Apostolos, & ex eo Petrus de Alva in Indic. Bull. Seraph.)
-
Anno 1250. die 6. Martii.
-
1250
-
INNOCENTIUS &c.
Dilectis filiis Generali, & Provincialibus Ministris, ac aliis Fratribus Ordinis Fratrum Minorum Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Inspirationis divinæ gratia faciente, vos, quos in lucem gentium Dei sapientia dedisse dignoscitur, ad hoc continuis desudatis affectibus, ut spiritualem consequendo letitiam, quæ per quietem contemplationis acquiritur, & prædicationis sacræ studium obtinetur; sic decurratis præsentis vitæ spatium, quod annuente Jesu Christi clementia, vobis tandem, ac proximis proveniat gloria perpetuæ claritatis. Digne igitur, quia per ea, quæ vobis a Sede Apostolica committuntur, principalis vestri propositi nonnumquam executio impeditur; & non modicum saluti detrahitur animarum; auctoritate vobis præsentium indulgemus, ut ad correctionis, seu visitationis officium Monasteriis, vel Ecclesiis impendendum; nec non ad executiones Causarum, & denunciationes excommunicationum procedere; vel recipere curam Monialium, seu Religiosarum quarumlibet nulli Fratrum vestrorum de cetero per Litteras Apostolicas teneantur; nisi expresse de hac indulgentia fecerint mentionem. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu &c. Si quis autem &c.
Datum Lugduni ii. Nonas Martii, Pontificatus Nostri Anno Septimo.a
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCXIX., pp.538-539
-
(a) Hæc etiam alias & a Gregorio IX., & ab ipsomet Innocentio Fratribus indulta fuerant per litteras diversas, & sejunctim, quæ superius leguntur: sed hoc exemplo, ac tenore data refertur a vetusto Scriptore Barthol. Pisano Conform. ix. post expositionem
RegulæFratrum Minorum §. Sexto.