« bullarium-franciscanum-695 »


Général

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Concedit, ut Ecclesiæ Ordinis, ubi Conventus existunt, Conventuales vocentur; ibique Cœmeteria habere pro Fratribus, & Famulis. (Ex Bullario Rom. Cherub. Bul. 7. & ex eo Supplem. Waddingi, ac Roderico in Bullario Regul. Bul. 15. Extat & Exemplar in Archivo nostri Conventus Herbipolensis in Franconia, & excussum in Firmamentis trium Ordinum par. 2. trac. 2. fol. 45.)

  •  
    Anno 1250. die 5. Aprilis.

  •  
    1250


  •  

    INNOCENTIUS &c.

    Dilectis Filiis Fratribus Ordinis Minorum Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Cum tamquam veri, & fideles Christi Ministri elegeritis vobis in Domo Domini mansionem; dignum esse credimus, ut habitacula vestra inter alias Venerabiles Congregationes Fidelium statuamus. Hinc est igitur, quod vestris supplicationibus inclinati præsentium auctoritate decernimus, ut Ecclesiæ vestræ omnes, ubi Conventus existunt, Conventuales a vocentur; Vobis nihilominus licentiam concedentes, ut in ipsis Ecclesiis ad opus Fratrum, & Familiæ vestræ habere liberè Cœmeteria b valeatis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere &c.

    Datum Lugduni Nonis Aprilis, Pontificatus Nostri Anno Septimo.c


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCXX., p.539

  •  
    (a) Conventuales: Idque non alia de causa, quam ut Conventus distinguerentur ab Eremitoriis; & Fratres uti possent privilegiis Ecclesiarum Conventualium, aut Collegiatarum: ex cap. enim Nobis fuit tit. De jure Patronat. Glossæ auctor adnotavit: Conventualis Ecclesia dicitur, ex quo duo, vel tres in Collegio sunt: Hinc Ordinis Prædicat. Ecclesiis idem privilegium iisdem verbis collatum fuerat jam antea a Gregorio IX. anno 1228. die 9. April., postea ab Innocentio confirmatum anno 1243. die 5. Septembr. ex ejusdem Ordinis Bullario tom. I. Siquidem cum Ecclesiarum Prælati quidam Fratribus mendicantibus molestias, & gravamina multa inferrent ex cap. Nimis iniqua, & Nimis prava de excess. Prælat., inter quæ numerantur, Eucharistiam in Ecclesia eorum asservari, Campanas habere, & mortuos suos ibi sepeliri non permisisse; quasi illorum Oratoria, & loca privata essent, nec Episcopi auctoritate constructa: Ecclesiæ autem Collegiatæ, seu Conventuales multis privilegiis ex jure fruebantur, quæ per hanc Constitutionem, hujusve nominis Conventualis adjectionem voluit Pontifex Prædicatorum, & Minorum Fratrum Ecclesiis affigere.
  •  
    (b) Coemeteria: Ad corpora nimirum mortuorum sepelienda: quod solæ Ecclesiæ Curatæ; & Parœciæ de jure possident; aliæ vero ex privilegio, vel consuetudine, uti docet Fridericus Senensis Cons. 135. n. 2., aliique cum eo.
  •  
    (c) Constitutionem hanc, & privilegium renovavit Innocentius anno 1252. die 21. Augusti, excripsitque ex veteri quodam Regesto ad eum annum num. 25. Waddingus: cujus autographum habetur Assisii in Archivo sacri Conventus S. Francisci, ut infra: Sed supracitatus Rodericus habet datum ii. nonas Martii Pontificatus anno vii. Generali, & Provincialibus Ministris, & aliis Fratribus Ordinis Fratrum Minorum.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 152155 (bullarium-franciscanum-695), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/152155 (mise à jour : 15/12/2020).