« bullarium-franciscanum-610 »


Général

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Concedit Ministris Ordinis auctoritatem instituendi Syndicos, & Procuratores pro rebus Ordinis relictis ministrandis. (Regest. Vatic. epist. 3., Rodericus Bull. Regular. Bull. 6., & inde Wadding. in Regest. Pontif. num. 65., extat Apographum sub plumbo in Archivo Conventus S. Francisci Constantiæ in Svevia)

  •  
    Anno 1247. die 19. Augusti.

  •  
    1247


  •  

    INNOCENTIUS &c.

    Dilectis Filiis Generali, a & Provincialibus Ministris Ordinis Fratrum Minorum Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Quanto studiosiùs divinæ contemplationi vacatis Domino famulando, tanto quieti vestræ libentiùs providemus; ne pedes, quos lavisse videmini affectu, & effectu omnia relinquendo, cogamini, quod absit, iterum inquinare. Cum enim, sicut lecta Nobis vestra petitio continebat, de rebus omnibus Ordini vestro concessis, vel inposterum concedendis per vos ipsos, prout exigit frequenter necessitas, & juxta vestri Ordinis Institutab disponere nequeatis; nec velitis pro conscientiarum vestrarum puritate servanda; ne vobis odiosa vagandi tribuatur materia, sed oporteat vos propter hoc semper ad Sedem Apostolicam, ad quam rerum ipsarum spectat proprietasc, habere recursum; Nos quieti dicti Ordinis, & necessitatibus vestris paterna volentes sollicitudine providere, præsentium vobis auctoritate concedimus; ut singulis vestrum liceat in Provinciis eis commissis per se, vel per alios Fratres suos, quibus id duxerint committendum, constituere aliquos viros idoneos Deum timentes, qui pro locorum indigentia singulorum res hujusmodi tam concessas, quam etiam conferendas auctoritate Nostra liberè petere, vendere, commutare, alienare, tractare, expendere, vel permutare, ac in usum Fratrum convertere valeant secundum dispositionem vestram pro necessitatibus, vel commodisd Fratrum Ordinis memorati, sicut vobis pro loco, & tempore videbitur expedire; liceat quoque vobis eosdem viros sic constitutos a vobis amovere, aliosque ad præmissa exequenda sine difficultate qualibet subrogare, quoties videritis opportunum. Nulli ergò omninò hominum liceat hanc paginam Nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis &c.

    Datum Lugduni xiv. Kalendas Septembris Pontificatus Nostri Anno Quinto.e


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCXXXV., p.488

  •  
    (a) Generali: B. Joanni Parmensi paulo ante assumpto; si fides est Waddingo; quod tamen inter dubia reponimus; cum plures alii Scriptores in annum sequentem collocent, & probabilius.
  •  
    (b) Ordinis instituta: Nempe cap. 4., & 6. Regulæ.
  •  
    (c) Spectat proprietas: Uti statuit idem Pontifex in expositione Regulæ Fratrum Minorum anno 1244. edita.
  •  
    (d) Vel commodis: Quod addidit etiam in dicta Regulæ expositione, & quod displicuit Patribus Ordinis, propter quod & in Metensi Capitulo Generali anno 1249. al. 1251. ipsa expositio suspensa est in iis, quæ opponitur declarationi Gregorii IX., & iterum anno 1260. in Comitiis Narbonen.
  •  
    (e) Dat. Lugduni &c.: Apud cit. Rodericum legitur: dat. Ro. tertio decimo Kalend. Septemb. Pont. anno iii. sed credi potest error amanuensis, vel typographi, quorum apud hunc Auctorem haud pauci sunt; nihilominus etiam in Firmamentis trium Ordinum part. 2. tract. 2. fol. 11. legitur; datum Romæ tertio decimo Kalendas Septembris Pontificatus nostri anno tertio; cum tamen eo tempore Pontifex esset Lugduni, non Romæ.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 152070 (bullarium-franciscanum-610), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/152070 (mise à jour : 15/12/2020).