« bullarium-franciscanum-61 »


Général

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Indulget, ut ad recipiendas possessiones a nemine compelli possint pro altissimæ paupertatis proposito servando. (Ex Authographo Monasterii Sanctæ Claræ Montis Lucii Perusini.)

  •  
    Anno 1229. die 16. Junii.

  •  
    1229


  •  

    GREGORIUS &c.

    Dilectis in Christo filiabus Agneti a , & aliis Ancillis Christi in Ecclesia Sanctæ Mariæ Montis Lucidi b Episcopatus Perusii congregatis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Sicut manifestum est, cupientes soli Domino dedicari abdicastis rerum temporalium appetitum; propter quod venditis omnibus, & pauperibus erogatis, nullas possessiones habere proponitis, Illius vestigiis per omnia inhærentes, qui pro nobis factus est pauper, via, veritas, atque vita; nec ab hujusmodi proposito vos rerum terret inopia; nam læva Sponsi cœlestis est sub capite vestro ad sustentandum infirma corporis vestri, quæ legi mentis ordinata charitate stravistis. Denique qui pascit aves Cœli, qui & lilia vestit agri, vobis non deerit ad victum pariter, & vestitum; donec seipsum vobis transiens in æternitate ministret; cum scilicet ejus dextera vos felicius amplexabitur in suæ plenitudine visionis. Sicut igitur supplicastis, altissimæ Paupertatis propositum vestrum favore Apostolico roboramus auctoritate vobis præsentium indulgentes, ut recipere possessiones a nullo compelli possitisc. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ Concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis &c.

    Datum Perusii xvi. Kalend. Julii, Pontificatus Nostri Anno Tertiod.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XXXVI., pp.50-51

  •  
    (a) Agneti: Forsan quæ soror erat Urbani IV. & ad quam extant ejusdem Urbani litteræ de sua ad summum Pontificatum assumptione ad annum 1261. referendæ: hæc videtur Abbatissa fuisse.
  •  
    (b) S. Mariæ Montis Lucidi. De que Monasterio anno 1218. excitato actum est in Bulla xiii. Honorii iii. Sacrosancta Rom. Ecclesia &c. anno 1222. die 24. Septembr. edita.
  •  
    (c) Possitis: Ea autem erat illorum temporum miseranda conditio, vivendique miseria, ut paulo post Sedes Apostolica eis possessiones comparare coacta fuerit; quemadmodum sequentes Bullæ Ad faciendam vobis &c. 1230. 27. Augusti, & 1231. 18. Julii; Cum mortuæ mundo &c. die 25. Augusti anno 1235. Attendentes sicut convenit &c. die 30. Martii, & Monasterium vestrum &c. die 24. Maji 1237., & Statum Monasterii vestri &c. die 13. Martii anno 1239 editæ testantur; tametsi quotidie jejunarent, pluribusque diebus anni in solo pane, & aqua; ut habetur ex Bulla Quia & Apostolus &c. anno 1233. die 10. Aprilis emissa.
  •  
    (d) Extat quidem hæc epistola vulgata in Firmamentis trium Ordinum anno 1512. editis part. 5. fol. 5. Innocentio iii. adscripta, & data Dilectis in Christo filiabus Claræ, & aliis ancillis Ecclesiæ S. Damiani Assisiaten. tam præsentibus, quam futuris regularem vitam professis in perpetuum; sed sine anno, die, & loco, quibus sit edita: habetque post illa verba: A nullo compelli possitis. Et si qua mulier nollet, aut non posset hujusmodi propositum observare, vobiscum non habeat mansionem, sed ad locum alium transferatur. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat vos & Ecclesiam vestram perturbare temere, seu quibuslibet vexationibus fatigare &c. usque ad illa: inveniant. Amen. Datum. Unde censetur supposita, & commentitia.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151521 (bullarium-franciscanum-61), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/151521 (mise à jour : 15/12/2020).