« yves-de-chartres-283 »


Général

  •  
    Yves, évêque de Chartres

  •  
    après 1090 - avant 1116


  •  
    Lettre

  •  

    Ivo, Dei gratia humilis Ecclesiae Carnotensis minister(1)

    Cum ea quae religiosis locis devotio fidelium pro redemptione animarum suarum dare consuevit ad sustentationem eorum qui ibi commorantur, non jam in humanis rebus computanda sunt, quia Dei sunt, oportet rectores Ecclesiarum ut ea tanquam divina patrimonia in defensionem Ecclesiae suscipiant et, exerto gladio spiritus, pervasores eorum et distractores tanquam Dei contemptores canonica severitate ferire non differant. Quod ego Ivo, Carnotensis Ecclesiae humilis minister, pio affectu considerans, praesentis scripturae monumento notum facio omnibus orthodoxis Ecclesiae filiis, tam praesentibus quam futuris, quod Rotrocus, nobilis et strenuus Mauritaniae comes(2), humilitatis nostrae praesentiam adierit, postulans ut consecraremus cujusdam coenobii coemeterium, quod situm est super fluvium qui Tiron(3) vocatur, ad usum quorumdam religiosorum monachorum, qui in eodem loco eremiticam vitam ducere elegerant et monasterium ibi pro loci et temporis opportunitate construxerant. Nos itaque tanti viri piae petitioni assensum praebentes, praetaxatum locum in usum coemeterii ea duntaxat conditione consecravimus ut nulla ibi de caetero saecularis potestas aliquas saeculares consuetudines accipiat, nullas exactiones extorqueat. Cui conditioni praetaxatus comes benigne assentiens rem cumulatius quam peteretur exhibuit, praedictae libertati addens ut quidquid de feudo ejus eidem loco concederetur eadem immunitate potiretur. Nos igitur, ad conservandam tranquillitatem servorum Dei, praedictum locum cum appendiciis ejus ad petitionem praedicti comitis in tuitionem sanctae Carnotensis Ecclesiae et nostram paterne suscipimus et pervasores eorum atque distractores ante tribunal aeterni Judicis terribiliter condemnandos esse denuntiamus et in hac temporali Ecclesia, sine cujus communione ad illam aeternam perveniri non potest, eos a corpore et sanguine Christi et ejusdem Ecclesiae communione sequestramus, donec resipuerint et Christi patrimonium reformare humili satisfactione studuerint. Conservantibus autem et idem Christi patrimonium amplificantibus benedictio et pax a Domino Jesu Christo, qui, cum dives esset, pro nobis pauper et infirmus factus est(4), ut nos ditaret sua paupertate, et sanaret sua infirmitate.


  •  
    Montp. 82v. Ce n’est pas une lettre

  •  
    Voir lettres 168, 169.

  •  
    Monastère de Thiron, Eure-et-Loir. Fondé par Bernard de Ponthieu. Gaufredus Grossus, Vita Bernardi Tironensis, PL 172. Voir Cartulaire de la Sainte-Trinité de Tiron, éd. L. Merlet, t. I, Chartres, 1883. Jean Becquet, « L’érémitisme clérical et laïc dans l’ouest de la France », L’Eremitismo in occidente nei secoli XI e XII, Mendola 1962, Milan 1965, p. 182-211. La rivière porte aujourd’hui le nom de Thironne.

  •  
    Voir privilège précédent.


  •  
    0. Monastère de Thiron


  •  
    BN. Paris, BNF, Lat. 2481; 2485; 2487; 2490; Nal 3041


  •  
    a. Avranches, BM 243, fol. 118


  •  
    M. Montpellier, Ecole de médecine H 231, fol. 82v sans inscription (ms c sans insription selon Juret mais en marge : privilegium Turonensis abbatis)


Informations

Acte

admin ydc (IRHT), dans  Yves de Chartres

Lettres d'Yves de Chartres, éd. G. Giordanengo (agrégée de l'Université), éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 21221 (yves-de-chartres-283), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/yves-de-chartres/notice/21221 (mise à jour : 21/09/2017).