Description
-
Urbain IV (1261-1264)
-
Hospitale Leprosorum de Valle collis Spoletanæ diœc. sub protectione Sedis Apostolicæ suscipit, & a decimarum solutione eximit. (Ex Autographo nostri Conventus Sancti Francisci Nursiæ.)
-
Anno 1262. die 23. Maji.
-
1262
-
URBANUS &c.
Dilectis filiis ‥ Magistro, & Fratribus Domus Leprosoruma de Vallem collisb Spoletanæ Diœcesis Sal., & Ap. Ben.
Cum a nobis petitur &c.c Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu ad instar fel. record. Innocentii Papæ IV. d prædecessoris nostri personas vestras, & Domum de Valle collis, in qua sub Communitatee degitis, cum omnibus bonis, quæ in præsentiarum rationabiliter possidet, aut in futurum justis modis præstante Domino poterit adipisci, sub Beati Petri, & nostra protectione suscipimus: specialiter autem Terras, possessiones, Vineas, & alia bona vestra, sicut ea omnia juste & pacifice possidetis; vobis, & per vos eidem Domui auctoritate Apostolica confirmamus, & præsentis scripti patrocinio communimus. Districtius inhibentes, ne quis de hortis, & virgultis vestris, seu de vestrorum animalium nutrimentis decimas exigere a vobis, vel extorquere præsumat. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ Concessionis, & Confirmationis infringere &c. Si quis autem &c.
Datum apud Urbem Veterem x. Kal. Junii, Pontificatus Nostri Anno Primof.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XXXII., p.444
-
(a) Magistro, et Fratribus domus Leprosorum: Ordo Militum Leprosorum S. Lazari Hierosolymitani, quem aliqui seculo Ecclesiæ iv. institutum autumant, nobis primum innotescit sub Innocentio IV., & ex hac epistola, & ex alia Clementis IV., quæ 4. est illius Pontificis in novissimo Bullario Romano tom. 3., cui Ordini Alexander IV. confirmavit Regulam S. Augustini ep. 10. in citato Bullario, ubi & 7. epistola Clementis IV. legitur pro eodem Militari Ordine, qui temporis decursu cum obsolevisset, ac cum aliis confusus iret; excitatus est sub Pio IV., & a Gregorio XIII. confirmatus, præscriptaque ei Cisterciensium Regula, unitus fuit Ordini S. Mauritii, ejusque Magisterium, & Principatum Ducibus Sabaudiæ collatum probante Clemente VIII. ex dictorum Pontificum Rom. diplomatibus in cit. Bullario Romano legendis.
-
(b) De Vallemcollis: Ita etiam alias, sed leg. de Vallecollis.
-
(c) Petitur &c.: Vide Bullam pro Monasterio Nucerino anno superiori die 13. Decembris emissam.
-
(d) Innocentii Papæ IV.: Cujus diploma non habetur; simile tamen hujus sine dubio erit.
-
(e) Sub Communitate: Al. sub communi vita.
-
(f) Hanc Constitutionem confirmavit Nicolaus IV. anno 1290. Idibus Novembris, forsan & Clemens IV., ut ibi notatum est.