Description
-
Urbain IV (1261-1264)
-
Pro prædicatione Crucis in subsidium Terræ Sanctæ ei amplas, & plures tribuit facultates absolvendi, & dispensandi &c. (Ex Autographo Assisiati in Archivo nostri Conventus S. Francisci.)
-
Anno 1262. die 21. Maji.
-
1262
-
URBANUS &c.
Dilecto filio ... Ministro Generalia Ordinis Fratrum Minorum Salut., & Apostolicam Benedict.
Cum prædicationem Crucis pro subsidio Terræ Sanctæ per omnia Christianorum Regna per nostras tibi sub certa forma litterasb duxerimus committendam; Nos volentes aliqua tibi concedere, per quæ saluti consulere valeas animarum, discretioni tuæ, de qua plenam in Domino fiduciam obtinemus, absolvendi hac vice per te, vel per alium, seu alios idoneos juxta formam Ecclesiæ omnes illos de omnibus Regnis prædictis, qui pro violenta injectione manuum in viros Religiosos, & Clericos sæcularesc inciderunt in Canonem sententiæ promulgatæ, & qui incendendo Ecclesiasd, nec non & alia loca Religiosa vinculo sunt excommunicationis astricti; dummodo injurias, & damna passis satisfaciant competenter; & non sit adeo gravis, & enormis excessus, quod propter hoc sit ad Sedem Apostolicam recurrendum: Dispensandi quoque cum Clericis Sæcularibus, & Regularibus, qui hujusmodi ligati sententiis facti immemores, aut juris ignari se immiscere Divinis, super irregularitatee, quam propter hoc incurrisse noscuntur; ac injungendo eis pœnitentiam salutarem plenam, & liberam concedimus auctoritate præsentium facultatem. Proviso, ut quæ forent expensuri veniendo ad Sedem Apostolicam, morando ibi, & redeundo ab ipsa, tibi juxta tuæ discretionis arbitrium ab eis pro dictæ Terræ subsidio facias assignari.
Datum Viterbii xii. Kalendas Junii, Pontificatus Nostri Anno Primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XXXI., pp.442-444
-
(a) Ministro Generali: S. Bonaventuræ.
-
(b) Per nostras tibi sub certa forma litteras: Quæ vel adhuc latent, vel amissæ sunt.
-
(c) In viros Religiosos, et Clericos seculares: est enim casus Summo Pontifici extra Urbem, & infra Italiæ fines reservatus.
-
(d) Incendendo Ecclesias: Casus alius, quem sibi Romanus Pontifex reservavit.
-
(e) Super Irregularitate: Hæc etiam ex delicto, utpote ex violatione censuræ Eccles. dicitur Pontifici reservata.