« bullarium-franciscanum-1602 »


Général

  •  
    Urbain IV (1261-1264)

  •  
    Hospitale Leprosorum de Valle collis Spoletanæ diœc. sub protectione Sedis Apostolicæ suscipit, & a decimarum solutione eximit. (Ex Autographo nostri Conventus Sancti Francisci Nursiæ.)

  •  
    Anno 1262. die 23. Maji.

  •  
    1262


  •  

    URBANUS &c.

    Dilectis filiis ‥ Magistro, & Fratribus Domus Leprosoruma de Vallem collisb Spoletanæ Diœcesis Sal., & Ap. Ben.

    Cum a nobis petitur &c.c Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu ad instar fel. record. Innocentii Papæ IV. d prædecessoris nostri personas vestras, & Domum de Valle collis, in qua sub Communitatee degitis, cum omnibus bonis, quæ in præsentiarum rationabiliter possidet, aut in futurum justis modis præstante Domino poterit adipisci, sub Beati Petri, & nostra protectione suscipimus: specialiter autem Terras, possessiones, Vineas, & alia bona vestra, sicut ea omnia juste & pacifice possidetis; vobis, & per vos eidem Domui auctoritate Apostolica confirmamus, & præsentis scripti patrocinio communimus. Districtius inhibentes, ne quis de hortis, & virgultis vestris, seu de vestrorum animalium nutrimentis decimas exigere a vobis, vel extorquere præsumat. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ Concessionis, & Confirmationis infringere &c. Si quis autem &c.

    Datum apud Urbem Veterem x. Kal. Junii, Pontificatus Nostri Anno Primof.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XXXII., p.444

  •  
    (a) Magistro, et Fratribus domus Leprosorum: Ordo Militum Leprosorum S. Lazari Hierosolymitani, quem aliqui seculo Ecclesiæ iv. institutum autumant, nobis primum innotescit sub Innocentio IV., & ex hac epistola, & ex alia Clementis IV., quæ 4. est illius Pontificis in novissimo Bullario Romano tom. 3., cui Ordini Alexander IV. confirmavit Regulam S. Augustini ep. 10. in citato Bullario, ubi & 7. epistola Clementis IV. legitur pro eodem Militari Ordine, qui temporis decursu cum obsolevisset, ac cum aliis confusus iret; excitatus est sub Pio IV., & a Gregorio XIII. confirmatus, præscriptaque ei Cisterciensium Regula, unitus fuit Ordini S. Mauritii, ejusque Magisterium, & Principatum Ducibus Sabaudiæ collatum probante Clemente VIII. ex dictorum Pontificum Rom. diplomatibus in cit. Bullario Romano legendis.
  •  
    (b) De Vallemcollis: Ita etiam alias, sed leg. de Vallecollis.
  •  
    (c) Petitur &c.: Vide Bullam pro Monasterio Nucerino anno superiori die 13. Decembris emissam.
  •  
    (d) Innocentii Papæ IV.: Cujus diploma non habetur; simile tamen hujus sine dubio erit.
  •  
    (e) Sub Communitate: Al. sub communi vita.
  •  
    (f) Hanc Constitutionem confirmavit Nicolaus IV. anno 1290. Idibus Novembris, forsan & Clemens IV., ut ibi notatum est.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153515 (bullarium-franciscanum-1602), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/153515 (mise à jour : 26/01/2021).