Général
-
Clément VI (1342-1352)
-
Stephanum de Larolo ord. Min. ecclesiae Hierapolitan. seu Ierapolitan. (Hierapolis in Phrygia) praeficit in archiepiscopum.1
-
1349, iulii 8, Avinione.
-
1349
-
Dilecto filio Stephano de Larolo electo Ierapolitan.
Pastoralis officii debitum etc. Nuper siquidem ecclesia Hieropolitan. ex eo pastoris regimine destituta, quod nos venerabilem fratrem nostrum Antonium Duracen. tunc Hierapolitan. archiepiscopum,a apud sedem apostolicam constitutum, ... ad Duracen. ecclesiam tunc vacantem duximus transferendum etc., nos ... post deliberationem, quam de praeficiendo eidem Hieropolitanae ecclesiae personam utilem et fructuosam cum fratribus nostris habuimus diligentem, demum ad te ordinis fratrum Minorum professorem, in sacerdotio constitutum, cui de religionis zelo, litterarum scientia, honestate morum et vitae, spiritualium et temporalium providentia aliisque virtutum meritis apud nos fidedigna et laudabilia testimonia perhibentur, direximus oculos nostrae mentis. Quibus omnibus debita meditatione pensatis de persona tua ipsi Hieropolitanae ecclesiae de praedictorum fratrum nostrorum consilio auctoritate apostolica providemus teque illi praeficimus in archiepiscopum et pastorem, curam et administrationem ipsius Hierapolitanae ecclesiae tibi tam in spiritualibus quam in temporalibus plenarie committendo etc. Datum Avinione VIII idus iulii anno octavo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°516., p.234
-
Reg. Vat. t. 192 (Clem. VI a. 8, l. 1, p. 1), ep. 103; Wadd. l. c. reg. pont. Clem. VI, p. 2, n. 63.
1 -
(a) Ex ord. Min.; cfr. supra n. 505.