« bullarium-franciscanum-4708 »


Général

  •  
    Clément VI (1342-1352)

  •  
    Cum Ioanne de Aragonia ord. Min. dispensat, ita ut non obstante defectu natalium promoveri possit ad quamcunque dignitatem, etiam pontificalem.1

  •  
    1345, iunii 4, apud Villam novam.

  •  
    1345


  •  

    Dilecto filio Ioanni de Aragonia ordinis fratrum Minorum professori.

    Testimonium tibi laudabile suffragatur, quod a Domino gratiam consecutus geniturae maculam, quam ex prohibita parentum copula contraxisti, de presbytero genitus et soluta, probitate morum abstergis, redimens favore virtutum, quod ortus ademerat odiosus; Nosque propterea dignum arbitramur et congruum, ut a te illegitimitatis maculam apostolica sedes aboleat, quam tu, sicut fidedigno testimonio accepimus, claris meritis recompensas. Horum consideratione necnon obtentu carissimi in Christo filii nostri Petri regis Aragonum illustris pro te consanguineo suo super hoc nobis humiliter supplicantis, volentes personam tuam favore prosequi gratiae specialis, tecum, ut praedicto defectu seu quacunque constitutione contraria non obstantibus ad quamcumque etiam pontificalem dignitatem semel et pluries eligi et assumi, ac si esses de legitimo matrimonio procreatus, licite valeas, auctoritate apostolica dispensamus, quodque de ipso defectu in gratiis per te de cetero impetrandis non tenearis ulterius facere mentionem. Nulli ergo etc. Datum apud Villamnovam Avinionensis dioecesis II nonas iunii anno quarto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°317., pp.161-162

  •  
    Reg. Vat. t. 168 (Clem. VI a. 4, l. 1), f. 249, ep. 8. Cfr. infra n. 648.

    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156621 (bullarium-franciscanum-4708), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/156621 (mise à jour : 26/01/2021).