Général
-
Benoît XII (1334-1342)
-
Ministrum prov. Terraelaboris ord. Min. illis duobus fratribus, qui ad Clarissarum mon. Corp. Neapol. excipiendas confessiones deputati sunt, aucto numero monialium duos alios addere iubet.1
-
1339, iulii 16, Avinione.
-
1339
-
Dilecto filio ministro provinciali fratrum ordinis Minorum in provincia Terraelaboris.
Significante nobis carissima in Christo filia nostra Sancia regina Siciliae illustri accepimus, quod olim in fundatione monasterii sancti Corporis Christi Neapolitani ordinis sanctae Clarae fundati canonice per eamdem inter alia extitit ordinatum, quod moniales ipsius monasterii, quae paucae tunc erant numero, duos haberent tantummodo confessores, et quod divina favente gratia dictum monasterium adeo est in monialium numero multipliciter augmentatum, quod ad earum confessiones audiendas, maxime quia singulis diebus Dominicis moniales ipsae communicant Domino, non sufficiunt confessores. Quare pro parte dictae reginae fuit nobis humiliter supplicatum, ut providere abbatissae et monialibus dicti monasterii in hac parte de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur eiusdem reginae supplicationibus inclinati discretioni tuae, de qua plenam in Domino fiduciam obtinemus, addendi eisdem confessoribus, si necesse fuerit, duos alios confessores, plenam et liberam usque ad quinquennium concedimus tenore praesentium facultatem. Datum Avinione XVII kalendas augusti anno quinto.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°113., p.71
-
Reg. Vat. t. 127 (Ben. XII a. 5), ep. 263; Wadd. l. c. reg. pont. Ben. XII n. 37. Cfr. huius operis t. V et VI passim.
1