Général
-
Benoît XII (1334-1342)
-
Episcopo Aquilen. committit, ut Blasium (de Muro) ministrum prov. Pennen. ord. Min. citet ad Curiam super quibusdam per eum contra Geraldum ipsius ordinis ministrum generalem sedi apost. insinuatis debite processurum.1
-
1335, novembris 30, Avinione.
-
1335
-
Venerabili fratri episcopo Aquilen.a
Pridem dilectus filius Blasius fratrum ordinis Minorum provinciae Pennensis minister nobis insinuare curavit, se relatione veridica comperisse, quod dilectus filius Geraldus praelibati ordinis generalis minister dogmatizat et docet scripturas et articulos sanae doctrinae fideique contrarios christianae quodque nonnullos fratres eiusdem ordinis vitae laudabilis et conversationis honestae oppressit indebite et multos malos per diversas partes et provincias exaltavit necnon diversis ipsius ordinis fratribus utique vilibus et apostaticis exemptiones periculosas et alias gratias, per quas se ab obedientia et correctione suorum praelatorum subtraherent, in dicta provincia pro libito suae voluntatis concessit et alia multa mala commisit et committere non veretur, per quae in ordine praedicto gravia damna et periculosa scandala sunt secuta. Econtra vero praefatus Blasius super diversis excessibus, quos commisisse inconsultis motibus asseritur, apud sedem apostolicam est delatus. Ipse siquidem in eadem provincia Pennen. nonnullos fratres saepedicti ordinis rebelles et schismaticos ac per sedem apostolicam denotatos et condemnatos scienter receptavit et participavit cum eis et quamplures alios bonos, quia praelibato generali ministro ad eiusdem Blasii suggestionem rebellare nolebant, afflixit in eadem provincia multipliciter et oppressit, aliquos ex eis (contemptis et reiectis appellationibus ab eis ad sedem apostolicam canonice interiectis) carceribus mancipando et quosdam alios de praedicta provincia expellendo; discurrendo quoque ac incedendo per provinciam ipsam cum armis et armatis hominibus, fratres perquirendo et persequendo praedictos et alia multa detestanda statumque suae religionis dedecentia, non absque scandalis et gravibus multorum periculis, committendo. Nos igitur nolentes praemissa, sicut etiam nec debemus, si veritas suffragetur relatibus, sub dissimulationis neglectu relinquere incorrecta, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, cum dictus minister generalis sit apud sedem apostolicam personaliter constitutus, memoratum Blasium per te vel alium seu alios peremptorie citare procures, ut infra quadraginta dierum spatium post citationem huiusmodi computandorum apostolico conspectui personaliter se praesentet super praedictis responsurus, facturus et recepturus, quod iustitia suadebit. Diem autem citationis huiusmodi et formam, et quicquid super hiis duxeris faciendum, nobis per tuas patentes litteras harum seriem continentes fideliter intimare procures. Datum Avinione II kalend. decembris anno primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°20., p.15
-
Reg. Vat. t. 119 (Ben. XII a. 1, p. 1), ep. 897. Cfr. infra not. ad n. 27.
1 -
(a) Angelo Accaioli ex ord. Praed.