« bullarium-franciscanum-4405 »


Général

  •  
    Benoît XII (1334-1342)

  •  
    Archiepiscopo Treveren. mandat, ut fratribus Minor. custodiae Lotharingiae prov. Franciae facultatem recipiendi locum in villa Yvodii (Yvoir) a comite et comitissa Lotharingiae oblatum concedat.1

  •  
    1335, novembris 24, Avinione.

  •  
    1335


  •  

    Venerabili fratri archiepiscopo Treveren.

    Sacrae religionis dilectorum filiorum fratrum ordinis Minorum promeretur honestas, ut petitiones ipsorum, illas praesertim, quae ampliationem Deo gratam et dictis fratribus ac aliis Christifidelibus salutarem ordinis praedicti respiciunt, quantum cum Deo possumus, ad exauditionis votivae gratiam favorabiliter admittamus. Cum itaque, sicut ex tenore petitionis pro parte dilectorum filiorum fratrum eiusdem ordinis de custodia Lotharingiae nobis oblatae collegimus, dilectus filius nobilis vir Ludovicus comes et dilecta in Christo filia nobilis mulier Margarita de Lotharingia comitissa de Los et de Chineyo, coniux eius, eisdem fratribus acquirendi seu obtinendi in villa sua de Yvodio tuae dioecesis locum, ubi dicti fratres ecclesiam et domos pro habitatione ipsorum necessarias construere valeant et habere, concesserint libere, in quantum sua interest, per eorum patentes litteras plenam et liberam potestatem, pro parte fratrum praedictorum fuit nobis humiliter supplicatum, ut eis recipiendi locum huiusmodi in dicta villa licentiam concedere dignaremur. Nos itaque, qui statum prosperum et ampliationem huiusmodi dicti ordinis plenis desideriis affectamus, praefatorum comitis et comitissae, qui super hoc nobis per suas patentes litteras humiliter supplicarunt, et eorumdem fratrum supplicationibus inclinati, fraternitati tuae, de qua plenam in Domino fiduciam obtinemus, per apostolica scripta committimus et mandamus, quatenus, si est ita et in dicta villa expediat fieri ac ibidem duodecim fratres dicti ordinis secundum eorum regulam honeste et congrue vivere ac perpetuo sustentari possint, eisdem fratribus auctoritate nostra concedas huiusmodi licentiam postulatam, iure parochialis ecclesiae et cuiuslibet alterius in omnibus semper salvo. Datum Avinione VIII kalendas decembris anno primo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°19., pp.14-15

  •  
    Reg. Vat. t. 119 (Ben. XII a. 1, p. 1), ep. 911; Wadd. l. c. reg. pont. Ben. XII, n. 19.

    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156318 (bullarium-franciscanum-4405), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/156318 (mise à jour : 26/01/2021).