« bullarium-franciscanum-4090 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Confirmat quasdam destitutiones et institutiones ministrorum provincialium aliorumque officialium ord. Min. a Bertrando ep. Tusculano et ord. Min. vicario generali factas.1

  •  
    1329, maii 15, Avinione.

  •  
    1329


  •  

    Venerabili fratri Bertrando episcopo Tusculano.

    Ad sacrum ordinem fratrum Minorum in [h]orto plantatum ecclesiae praecipuum gerentes dilectionis affectum, libenter hiis, quae ipsius profectum ac tranquillitatem respiciunt, apostolici favoris praesidium impertimur. Cum itaque, sicut oblatae nobis petitionis tuae series continebat, tu dudum vicarius generalis totius eiusdem ordinis auctoritate apostolica constitutus huiusmodi vicariatus exercens officium, sicut adhuc exerces auctoritate praedicta, nonnullas destitutiones et institutiones ministrorum necnon et institutiones aliarum personarum ad generale capitulum dicti ordinis pertinentes fecisse noscaris, prout tibi pro conditione locorum et salubritate status dicti ordinis expediens visum fuit, nos pro bono et pacifico statu ordinis supradicti, et ut electio futuri ministri generalis et alia in proximo generali capitulo dicti ordinis celebrando tractanda melius auctore Domino prosperentur, omnes destitutiones et institutiones praedictas auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo etc. Datum Avinione, idibus maii, anno tertiodecimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°791., pp.387-388

  •  
    Reg. Vat. t. 90, f. 298, ep. 1814; cfr. infra n. 795. Ad has litteras referenda sunt, quae legimus apud Baluze, Miscell. ed. Mansi, t. III, p. 314 (Cod. Vat. lat. n. 4008, f. 89, et n. 4010, f. 108). « Subsequenter supradictus dominus Bertrandus cardinalis, ordinis vicarius generalis per saepedictum dominum Ioannem, ut dictum est, institutus, asserens praefatum fratrem Michaelem generalem ministrum per memoratum dominum Ioannem legitime ab officio absolutum, de mandato praelibati domini Ioannis mandavit omnibus ministris et custodibus, quibus incumbit ex regula electio generalis, et aliis, qui debebant dicto capitulo interesse, per suas literas speciales, ut in proximo Pentecoste, quod fuerit anno Domini 1329, pro generali capitulo celebrando et novo generali ministro eligendo, Parisius se conferrent. Praenominatus autem frater Michael generalis minister, volens praedictae ordinationi et mandato sive futurae electioni pro posse obviare, pro eo quod tale capitulum sive electio manifeste foret in praeiudicium ac iustitiae notabile detrimentum ac ecclesiae toti et ordini scissuram et scandalum non modicum generaret, maxime cum dictus dominus Ioannes esset, ut asserebat in suis litteris, haereticus manifestus, praecepit omnibus ministris, custodibus et aliis per suas literas speciales, ut nullo modo Parisiis aut alibi convenirent pro generali capitulo celebrando. Praedictarum vero literarum tenor noscitur esse talis: « Universis fratribus ordinis Minorum praesentes litteras inspecturis frater Michael eiusdem ordinis generalis minister et servus salutem et pacem in Domino sempiternam. Cum secundum regulam nostram ordinatio generalis capituli quo ad locum et tempus ad generalem ministrum pertineat, quae ordinatio propter mei absentiam et alia impedimenta praestita circa ipsum capitulum, quod in Pentecoste praecedenti Bononiae fuerat celebratum, non potuit suo tempore nunciari, votis illustrissimae dominae reginae Franciae satisfacere cupiens, locum sequentis capituli generalis assigno Parisius, iuxta preces fratrum congregatorum Bononiae in Pentecoste praedicta et aliorum fratrum magistrorum et discretorum solemnium accedente consilio et assensu, ad capitulum anno tertio a praecedenti Pentecoste iam dicto iuxta terminum regulae ac morem ordinis in festo consimili statuto celebrandum, praecipiens per obedientiam salutarem fratribus omnibus, qui secundum regulam et ordinis instituta debent ad generale capitulum proficisci, quatenus ad locum Parisius praedictum et praeordinato tempore studiose ac sollicite studeant convenire. Verum quia relatione digna fide percepi, quod per illum, qui de facto praesidet in Avinione, seu per fratrem Bertrandum de Turre gerentem, ut asserit, vices eius, ministris omnibus et discretis provinciarum mandatur, quod in Pentecoste proxime sequenti debeant Parisiis ad generale capitulum congregari: volens praedictae ordinationi obviare pro posse, pro eo quod tale capitulum, si capitulum dici possit, manifeste foret in praeiudicium et (iustitiae) notabile detrimentum ac ecclesiae toti et ordini scissuram et scandalum non modicum generaret (cum supradictus Iacobus de Caturco manifeste in pluribus articulis haereticus sit probatus, propter quod serenissimus dominus Ludovicus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus cum consensu Romani cleri et populi solemniter declaravit ipsum Iacobum omni auctoritate et potestate privatum iuxta canonicas sanctiones, ut etiam per appellationem contra eum nomine meo interpositam et per scripturam authenticam depositionem ipsam continentem clarius demonstratur), praecipio firmiter et districte per obedientiam salutarem ministris, custodibus et discretis ac aliis fratribus nostri ordinis quibuscumque, quod ad praedictum locum vel quemcunque alium pro generali capitulo celebrando ante praedictum tempus per me ordinatum accedere non praesumant; et si, quod absit, aliquis contrarium fecerit, ipso facto tanquam inobediens et sui destructor ordinis omni actu legitimo et officiis ordinis sit privatus, ad quae restitui non possit nisi per generalem ministrum vel per illum, cui duceret specialiter committendum; et quia parendo mandatis dicti domini Iacobi de Caturco damnati haeretici atque depositi seu alterius vices eius gerentis in fautoriae crimen et poenas a iuro taxatas manifeste incurrit, concedo cuicunque personae tam saeculari quam regulari, quod fratres inobedientes huiusmodi et mandatis praedicti Iacobi haeretici vel eius vicariorum, officialium vel nunciorum obsequentes capere possit et carcerali custodia detinere, nec a detentione vel incarceratione praedictis absque generalis ministri consensu valeant liberari. Et ad haec implenda fideliter omnes fratres et singuli nostri ordinis dent per obedientiam operam efficacem. Valete in Domino, et orate pro me. Datum Pisis, VI kal. decembris, anno Domini 1328 ».

    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156003 (bullarium-franciscanum-4090), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/156003 (mise à jour : 26/01/2021).