« bullarium-franciscanum-409 »


Général

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Commendat ædificium Ecclesiæ, & Cœnobii Fratrum Urbevetan. Christifidelibus, quibus se ob id partem injunctæ pœnitentiæ Sacrament. relaxari profitetur. (Ex Autographo Conventus S. Francisci dictæ Civitatis Urbevetanæ.)

  •  
    Anno 1244. die 22. Februarii.

  •  
    1244


  •  

    INNOCENTIUS &c.

    Universis Christifidelibus per Urbevetan. Civitatem a , & Diœces. constitutis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Quoniam, ut ait Apostolus, omnes b &c. Cum igitur dilecti Filii Ministerc, & Fratres Ordinis Minorum Urbevetan., sicut ex parte ipsorum fuit propositum coram Nobis, Ecclesiam in Civitate Urbevetan., & Domos eorum usibus opportunas ædificare cœperintd ad honorem S. Francisci; nec ad hoc, cum cuncta pro Christo reliquerint, aliquas habeant facultates; Universitatem vestram rogamus, & hortamur in Domino, in remissionem vobis peccaminum injungentes, quatenus ipsis pias eleemosynas, & grata charitatis subsidia erogetis; ut per subventionem vestram opus incœptum valeat consumari; & vos per hæc, & alia bona, quæ, Domino inspirante feceritis, ad æternæ possitis felicitatis gaudia pervenire. Nos enim de Omnipotentis Dei misericordia, & Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi omnibus verè pœnitentibus, & confessis, qui eidem operi manum porrexerint adjutricem, quadraginta dies de injunctis eis pœnitentiis misericorditer relaxamus.

    Datum Laterani viii. Kalendas Martii, Pontificatus Nostri Anno Primoe.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XXXIV., p.326

  •  
    (a) Urbevetan. Civitatem: Provinciæ Tusciæ Romanæ in Patrimonio S. Petri ex præcipuis unam.
  •  
    (b) Omnes &c.: Ut in Bulla Gregorii IX. edita anno 1230. die 7. Maji, & die 17. Martii 1240. supra relata pro hoc ædificio.
  •  
    (c) Minister: Idest Guardianus juxta Regulæ formulam; cum B. Hugo Diniensis in expositione dictæ Regulæ FF. Minorum cap. 8. tradiderit; antiquitus enim, qui singulis præerant locis, dicebantur Ministri; licet etiam ad pleniorem forte distinctionem officii dicti sint Guardiani.
  •  
    (d) Ædificare coeperint: Jam anno 1240. ædificabatur, eoque anno Gregorius similes litteras emisit die 17. Martii supra vulgatas pro eodem ædificio.
  •  
    (e) Etiam anno sequenti die 13. Octobr. alias litteras emisit cum Indulgentiis & pro fabrica, & pro Fratrum indigentia, atque inopia.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151869 (bullarium-franciscanum-409), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/151869 (mise à jour : 15/12/2020).