Général
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Michaeli ministro generali ord. Min. scribit, se eius nuntios recepisse ipsiusque adventum praestolari.1
-
1327, novembris 8, Avinione.
-
1327
-
Michaeli ordinis fratrum Minorum generali ministro.
Dilectos filios Iohannem Fidansolae et Humilem Beneauditi tui ordinis [de Perusio] nuper ad nostram praesentiam venientes, tuas pro nobis litteras praesentantes, benigne recepimus et, quae pro parte tua coram nobis voluerunt exponere dictaeque continebant litterae, intelleximus diligenter. Cumque ipsi asseruerint inter cetera, te iuxta mandatum nostrum esse in itinere ad sedem apostolicam veniendi, ideo tuam de proximo praesentiam praestolamur. Datum Avinione, VI idus [nov]embris,a anno duodecimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°687., pp.-335
-
Reg. Vat. t. 114, f. 125, ep. 1328; cfr. supra n. 667.
1 -
(a) Nisi legendum sit: [sept]embris. Ministrum generalem die 1 decembris 1327 Avinione advenisse constat.
Informations
Acte
bullarium-franciscanum
admin
(IRHT), dans
Bullarium Franciscanum
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155895 (bullarium-franciscanum-3982), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155895 (mise à jour : 26/01/2021).